4384. `Usque quod venero ad dominum meum, ad Seir': quod significet usque dum conjungi possent, nempe verum quod est `Jacob' cum bono quod est `Esau,' constare potest a significatione `Seir' quod sit conjunctio spiritualium cum caelestibus in naturali, hoc est, veri quod fidei {1}, cum bono quod est charitatis; bonum cui conjunctum est verum in naturali, ac in supremo sensu Divinum Naturale Domini quoad bonum conjunctum vero ibi, est quod proprie significatur per Seir in his locis' in Verbo; in prophetico Mosis de filiis Israelis {2}, Jehovah de Sinai venit, et exortus est de Seir illis, exsplenduit e monte Paran, et venit ex myriadibus sanctitatis, Deut. xxxiii 2, 3:
in prophetia Bileami, Video Ipsum et non jam, conspicio Ipsum et non propinquus; orietur stella e Jacobo, et surget sceptrum ex Israele;... et erit Edomus hereditas, et erit hereditas Seir, hostium illius, et Israel faciens robur, Num. xxiv 17, [18]:
in cantico Deborae et Baraki, Jehovah cum exivisti e Seir, cum egressus es ex agro Edomi, terra contremuit... montes defluxerunt;... hic Sinai coram Jehovah Deo Israelis, Jud. v 4, 5:
apud Esaiam, Ad me clamans e Seir, Custos quid de nocte? custos quid de nocte? dixit custos, Venit mane, etiamque nox, xxi 11, 12;
videantur haec de Seir, (o)ut et quae allata sunt, n. 4240. @1 i est$ @2 ut apud Mosen$