Arcana Coelestia (Potts) n. 4368

Previous Number Next Number See English 

4368. `Si quaeso inveni gratiam in oculis tuis, et accipias munus meum e manu mea': quod significet affectionis reciprocum ut insinuaretur, constat ex illis quae praecedunt et quae sequuntur;

agitur enim de conjunctione boni cum veris in naturali, proinde de insinuatione affectionis a bono in verum; quod ideo renuentia muneris a Jacobo missi, nempe ut affectio vero insinuaretur, supra n. 4366 ostensum, ideo per illa quae proxime praecedunt, `ne quaeso,' significatur affectionis origo, n. 4367; `inde per haec verba, `si quaeso inveni gratiam in oculis tuis, et accipias munus meum e manu mea,' significatur affectionis reciprocum ut insinuaretur; nam ex bene velle, hoc est, ex affectione hoc dicit;

inde in sequentibus dicitur quod `urserit illum.' [2] Per affectionis reciprocum, quod a bono quod est Esau, insinuatur vero quod est Jacob, intelligitur affectio veri; sunt enim binae affectiones quae caelestes, nempe affectio boni et affectio veri, de quibus prius aliquoties actum est; affectio veri non aliunde trahit originem quam a bono; ipsa affectio est inde, nam verum a se non habet vitam, sed vitam accipit a bono; quapropter cum homo afficitur vero, non est a vero, sed a bono quod in verum influit et facit ipsam affectionem; hoc intelligitur hic per affectionis reciprocum ut insinuaretur. Notum est quod plures sint intra Ecclesiam qua afficiuntur Verbo Domini et lectioni ejus impendunt (x)multam operam, sed usque pauci sunt qui illum finem habent ut de vero instruantur; manent enim plerique in suo dogmate quod solum confirmare ex Verbo student; hi apparent sicut in affectione veri essent, sed non sunt; in affectione veri sunt solum illi qui amant instrui `de veris, hoc est, scire quid verum, et ob illum finem scrutari Scripturas: in hac affectione nullus est quam qui est in bono, hoc est, qui `in charitate erga proximum, et magis qui in amore in Dominum; apud hos ipsum bonum influit in verum et facit affectionem, nam Dominus in illo bono est praesens: [3] hoc illustrari potest ab his exemplis: qui in bono genuinae charitatis sunt et legunt {3} illa verba quae Dominus dixit ad Petrum, (o)Ego tibi dico, quod tu sis Petrus, et super hac petra aedificabo Meam Ecclesiam, et portae inferni non praevalebunt ei: et dabo tibi claves regni caelorum, et quicquid ligaveris super terra, erit ligatum in caelis, et quicquid solveris super terra, erit solutum in caelis, Matth. xvi 15-19;

(o)illi, nempe qui in affectione veri ex bono genuinae charitatis sunt, amant {4} instrui quid per illa verba intellectum sit, et cum audiunt quod per `petram' ibi, super qua `aedificabitur Ecclesia,' significetur fides charitatis, et consequenter per `Petrum,' et quod sic illi fidei datae {5} sint claves aperiendi et claudendi caelum, videatur Praefatio ad caput xxii Gen. tunc gaudent et afficiuntur illo vero, quia sic soli Domino, a Quo fides {6}, est potestas illa; at qui non in affectione veri ex bono genuinae charitatis sunt, sed in affectione veri ex bono alio, et magis si ex amore sui et mundi, illi non afficiuntur illo vero, sed contristantur, ut et irascuntur, nam sacerdotio vindicare illud volunt; (o)irascuntur quia sic privantur dominio, et contristantur {7} quia privantur condescendentia. [4] Sit quoque pro exemplo:

qui in affectione veri ex bono genuinae charitatis sunt, si audiunt quod charitas faciat Ecclesiam, non autem fides separata ab illa, id verum cum gaudio recipiunt; at qui in affectione veri ex amore sui et mundi sunt, non recipiunt. Et quoque, qui in affectione veri ex bono genuinae charitatis sunt, cum audiunt quod amor erga proximum non incohet a se sed a Domino, gaudent; at qui in affectione veri ex amore sui et mundi sunt, non recipiunt illud verum, sed acriter defendunt quod amor ille a se incohet; inde nec sciunt quid sit amare proximum ut seipsum. Qui in affectione veri ex bono genuinae charitatis sunt, cum audiunt quod beatum caeleste sit aliis benefacere ex bene velle, propter nullum finem sui, gaudent; at qui in affectione veri ex amore sui et mundi sunt, hoc non volunt, ne quidem capiunt. [5] Qui in affectione veri ex bono genuinae charitatis sunt, cum instruuntur quod opera externi hominis nihil sint nisi procedant ab interno homine, ita a bene velle, recipiunt cum gaudio; at qui in affectione veri ex amore sui et mundi (t)sunt, opera externi hominis laudant, sed interni hominis bene velle non curant, immo nec sciunt quod interni hominis bene velle maneat post mortem, et quod opera externi hominis separata ab illo, sint mortua, et pereant; ita in omnibus reliquis;

ab his {8} patet quod vera fidei nusquam conjungi (t)alicui possint nisi in bono (o)genuinae charitatis sit, ita non nisi quam bono;

tum quod omnis genuina affectio veri sit ab illo bono:

(m)unusquisque hoc videre potest confirmatum ab experientia quae quotidie obvia est, nempe quod qui in malo sunt, non credant, sed quod qui in bono sunt {9}; inde evidenter patet quod verum fidei conjungatur bono, et nusquam malo. @1 in$ @2 i est$ @3 est et legit$ @4 i illi$ @5 dati AI$ @6 after illa$ @7 alii$ @8 a quibus$ @9 non aliquid credant, et quod qui in bono sunt, credant$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church