Arcana Coelestia (Potts) n. 4360

Previous Number Next Number See English 

4360. `Et appropinquaverunt ancillae, illae et nati illarum, et incurvaverunt se': quod significet scientifica sensualia et illorum vera, et eorum submissionem, constat ex significatione `ancillarum' quod sint affectiones scientiarum et cognitionum quae externi hominis, de qua supra n. 4344, proinde scientifica sensualia, de quibus sequitur; ex significatione `natorum' seu filiorum quod sint vera, de qua supra n. 4357; et ex significatione `incurvare se' quod sit submissio. Scientifica sensualia quae significantur per `ancillas,' sunt scientifica rerum externarum quae mundi, et inde omnium {1} communissima, n. 4345, suntque illa quae per sensus externos immediate intrant et ipso sensu percipiuntur; in illis sunt omnes infantiae, ac inserviunt pro planis non modo cognitionibus rerum [naturalium interiorum sed etiam dein cognitionibus rerum] spiritualium; res enim spirituales fundantur super naturalibus, et in his repraesentantur. Quia vera conjunguntur bono secundum ordinem a communioribus, ut supra n. (x)4345 ostensum, ideo hic memoratur quod `ancillae et earum nati primum se incurvaverint,' hoc est, se submiserint. @1 quae$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church