4343. `Et super ad Rachelem': quod significet dispositionem verorum interiorum sub affectione sua, constat a repraesentatione `Rachelis' quod sit affectio veri interioris, de qua n. 3758, 3782, 3793, 3819; inde `nati' seu filii ejus hic sunt vera interiora;
videantur quae mox supra n. 4342, de veris interioribus dicta sunt.