Arcana Coelestia (Potts) n. 4330

Previous Number Next Number See English 

4330. Quia tres caeli simul constituunt Maximum Hominem, et ei correspondent omnia membra, viscera et organa corporis secundum functiones et usus eorum, ut supra dictum, non {1} solum ei correspondent illa quae externi sunt et ad visum exstant, sed etiam quae interna et non ad visum exstant, proinde quae sunt externi hominis et quae sunt interni: societates spirituum et angelorum quibus correspondent illa quae sunt externi hominis, quoad multam partem sunt ex hac tellure; quibus autem correspondent illa quae sunt interni hominis, ad plurimam partem sunt aliunde; societates illae in caelis unum agunt, quemadmodum apud hominem regeneratum externus et internus homo; sed usque pauci hodie ex hac tellure in alteram vitam veniunt apud quos externus homo unum agit cum interno, sunt enim plerique sensuales, usque adeo ut pauci sint qui aliud credunt quam quod externum hominis sit omne hominis, et cum id recedit, ut fit cum moritur homo, vix aliquid residuum sit quod vivit, minus quod internum sit quod vivit in externo, et cum hoc recedit, illud imprimis vivat; [2] ostensum est per vivam experientiam quomodo hi sunt contra internum hominem; erant spiritus perplures ex hac tellure, qui cum vixerunt in mundo, tales fuerunt; in illorum conspectum veniebant spiritus qui internum sensualem hominem referebant, et (t)tunc ilico coeperunt illi infestare hos, paene sicut irrationales illos qui rationale sunt, loquendo et ratiocinando continue ex fallaciis sensuum exque illusionibus inde et ex meris hypothesibus, nihil credentes quam quod confirmari posset per sensualia externa, ac insuper contumeliis afficiebant internum hominem; [3] sed illi qui internum sensualem hominem referebant, talia nihil curabant, mirati non modo illorum insaniam sed etiam stupiditatem; et quod mirabile, cum sensuales externi approximarent ad sensuales internos, et paene in sphaeram cogitationum illorum venirent, sensuales externi incipiebant difficile respirare (respirant enim spiritus et angeli aeque ac homines, sed respiratio illis est interna respective, n. 3884, 3885 seq., 3893), ita paene suffocari, quapropter recesserunt; et quo longinquius a sensualibus internis aberant, quia facilius respirabant, eo tranquillius et quietius inter illos factum (o)est, et iterum quo propius accesserunt, eo intranquillius et irrequietius; [4] causa fuit quia cum sensuales externi in suis fallaciis, phantasiis et hypotheticis sunt et inde in falsis, illis tranquillum est, at vicissim cum talia eis auferuntur, quod fit cum internus homo cum luce veri influit, tunc illis intranquillum; (m) sphaerae (o)enim cogitationum et dantur in altera vita, et {2} communicantur mutuo secundum praesentiam et accessionem, n. 1048, 1053, [1316, 1504]-1512, 1695, 2401, 2489:(n) is conflictus perstabat per aliquot horas; et sic ostensum quomodo homines hujus telluris hodie contra internum hominem sunt et quod sensuale externum faciat paene omne apud illos. @1 i et$ @2 quae$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church