Arcana Coelestia (Potts) n. 4327

Previous Number Next Number See English 

4327. Sensus communis involuntarius hodie talis est apud illos qui in bono et vero fidei sunt; sed apud illos qui in malo sunt et inde in falso, non amplius est aliquis sensus communis involuntarius qui se manifestat, nec in facie, nec in loquela, nec in gestu, sed est voluntarium quod mentitur involuntarium, seu naturale ut vocatur, (m)quod tale fecerunt per frequentem usum seu habitum ab infantia(n): qualis (c)is sensus apud illos sit, ostensum est per influxum qui erat tacitus et frigidus, in totam faciem, tam in dextram ejus partem quam in sinistram, et inde se determinans versus oculos, et ab oculo sinistro se extendens in faciem; quibus significabatur quod se fibrae cerebri ingesserint et imperent fibris cerebelli, et quod inde fictitium, simulatum, mentitum et dolosum intus regnet, et extus appareat sincerum et bonum; quod determinaretur versus oculum sinistrum et inde quoque in faciem, significabat quod pro fine habeant malam, et intellectuali parte utantur ad finem obtinendum, oculus enim sinister significat intellectuale. [2] Illi hodie sunt qui quoad maximam partem constituunt sensum communem involuntarium, qui tamen antiquitus fuerunt omnium caelestissimi, at hodie sunt omnium scelestissimi, et hoc maxime ex orbe Christiano; sunt magno numero et apparent sub occipitio et ad tergum, ubi multoties a me visi (c)et percepti: nam qui illum sensum hodie referunt, sunt qui dolose cogitant et excogitant mala contra proximum, et praeferunt vultum amicum, immo amicissimum, et quoque gestus similes, et loquuntur suaviter tanquam charitate prae aliis praediti, et tamen infensissimi hostes sunt, non modo illius cum quo commercium habent, sed etiam generis humani; cogitationes eorum mihi communicatae sunt, quae erant nefandae et abominabiles, crudelitatibus et lanienis plenae.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church