Arcana Coelestia (Potts) n. 4321

Previous Number Next Number See English 

4321. Haec tametsi apparent paradoxa et incredibilia homini, usque tamen non neganda quia ipsa experientia dictat; si negarentur omnia quorum causae non sciuntur, negarentur innumerabilia quae existunt in natura, quorum vix quoad unam myriadis partem noscuntur causae; tot enim et tanta arcana ibi sunt ut quae novit homo, vix aliquid sint respective ad illa quae non novit; quid non arcana quae existunt in sphaera quae supra naturam est, hoc est, in mundo spirituali? sicut haec: quod unica vita sit et ex illa vivant omnes, et unusquisque aliter ac {1} alter; quod etiam mali ex eadem vita vivant et quoque inferna; et quod vita influens agat secundum receptionem: quod caelum a Domino (o)ita ordinatum sit ut {2} referat Hominem {3}, (o)unde vocatur illud Maximus Homo, et quod inde correspondeant ei singula {4} quae apud hominem: quod homo absque influxu inde in singula apud illum, ne quidem momento subsistere possit: quod omnes in Maximo Homine teneant situm constantem secundum quale et statum veri et boni in quo sunt: quod situs ibi non sit situs sed status, et inde quod constanter appareant ad sinistrum qui ad sinistrum, ad {5} dextrum qui ad dextrum, antrorsum qui antrorsum, a tergo qui ad tergum, ad planum capitis, pectoris, tergi, lumborum, pedum, supra caput et infra plantas, directe et oblique, ad minorem aut majorem distantiam, qui ibi sunt, utcumque et ad quamcumque plagam se spiritus circumvertit {6}: quod Dominus ut Sol constanter appareat ad dextrum, ad mediam ibi altitudinem, paulo supra planum oculi dextri, et quod ad Dominum ut Solem (o)et ad Centrum ibi se referant omnia, ita {7} ad suum unicum, a quo existunt et subsistunt {8}; et quia apparent omnes coram Domino constanter in suo situ secundum status boni et veri, ideo {9} apparent singulis similiter, ex causa quia vita Domini, proinde Dominus, inest omnibus qui in caelo: praeter innumerabilia alia. @1 quam$ @2 i sic$ @3 i Maximum$ @4 correspondeat singulis$ @5 i et$ @6 A has marginal addition ac ita singulis$ @7 ut$ @8 ex quo vivunt$ @9 ideo apparent omnibus et singulis similiter et hoc quia vita a Domino, ut dictum est, est in$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church