Arcana Coelestia (Potts) n. 4297

Previous Number Next Number See English 

4297. `Et benedixit ei ibi': quod significet conjunctionem cum Divino caelesti spirituali, constat ex significatione `benedicere' quod sit conjunctio, de qua n. 3504, 3514, 3565, 3584; quod Divino caelesti spirituali, constat ab illis quae praecedunt de Jacobo quod nominatus sit Israel, per `Israelem' enim repraesentatur Dominus quoad Divinum caeleste spirituale, n. 4286; quid caeleste spirituale, etiam ibi videatur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church