4290. In sensu interno historico per `dixit non mittam te quin benedixeris mihi' significatur quod instarent ut essent repraesentativi; instare enim significatur per `non mittam {1} te,' et repraesentativum Ecclesiae per `benedici.' Quod hanc rem attinet, (o)nempe quod Jacobi posteri institerint ut essent repraesentativi Ecclesiae, et quod non prae ceteris gentibus electi sint, non quidem ita constare potest ex historicis Verbi in sensu litterae, ex causa quia historica Verbi in sensu litterae involvunt arcana caeli, ac ideo ita sequuntur in serie; et quia ipsa nomina significant res, immo plura nomina in sensu supremo Ipsum Dominum, ut Abrahamus, Jishakus, et Jacobus, qui quod Dominum in supremo sensu significent, in illis quae praecedunt, multis {2} ostensum est, videatur etiam n. 1965, 1989, 2011, 3245, 3305 f., 3439. [2] Quod Jacobi posteri non electi fuerint, sed institerint ut apud illos Ecclesia esset, constare potest in pluribus locis Verbi ex sensu ejus interno historico, et aperte in his apud Mosen, Locutus est Jehovah ad Mosen, Ascende hinc tu et populus, quem ascendere fecisti e terra Aegypti, in terram quam juravi Abrahamo, Jishako et Jacobo, dicendo, Semini tuo dabo illam;... non ascendam in medio tui, eo quod populus durus cervice tu, ne consumam te in via. Cum audirent {3} populus verbum malum hoc, luxerunt, et posuerunt quisque ornatum suum a super se;... et Moses sumpsit tentorium, et tetendit illud sibi extra castra, procul removendo e castris;... dixit Moses ad Jehovam, Vide Tu dicens ad me, Ascendere fac populum hunc, cum Tu non notum feceris mihi, quem missurus sis mecum;... jam ergo si quaeso inveni gratiam in oculis Tuis, notas {4} quaeso fac mihi vias Tuas, ut cognoscam de Te, quod invenerim gratiam in oculis Tuis; vide etiam quod populus Tuus gens haec: dixit itaque, Facies Meae iturae, donec quietem dedero tibi, Exod. xxxiii [1, 3, 4, 7, 12-14];
dicitur hic quod Moses ascendere fecerit populum e terra Aegypti;
tum dein quod deposuerint ornatum et luxerint, et quod Moses tetenderit tentorium {5} extra castra et sic quod Jehovah annuerit;
ita manifeste quod ipsi institerint: [3] apud eundem, Dixit Jehovah ad Mosen, Quousque irritabunt Me populus hic? et quousque non credent in Me, ob omnia signa quae feci in medio ejus? percutiam illum peste, et exstinguam illum, et faciam te in gentem magnam et validam prae illo.... Sed supplicavit Moses, et exoratus... Jehovah dixit {6}, Propitius ero juxta verbum tuum; attamen, vivus Ego, et implebitur gloria Jehovae universa terra; nam quantum ad omnes viros, qui viderunt gloriam Meam, et signa Mea, quae feci in Aegypto, et in deserto, tentaverunt tamen Me his decem vicibus, nec oboediverunt voci Meae, si videbunt terram quam juravi patribus eorum, omnes irritantes Me non videbunt eam;... in deserto hoc concident corpora vestra;... infantes autem vestros introducam, Num. xiv [11-13, 20-23, 29, 31];
ex his quoque patet quod Jehovah voluerit exstinguere illos, proinde apud illos Ecclesiam non instaurare, sed quod institerint, ac ideo factum {7}: praeter etiam alibi pluries, cum Jehovah gentem illam toties rebellem prorsus delere voluisset, sed toties per supplicationes se exorari passus. [4] Simile etiam involvit quod Bileamo non permissum maledicere populo illi, Num. xxii, xxiii, xxiv; et quoque alibi ubi dicitur quod paenituerit Jehovam quod populum illum introduxerit; tum quod Jehovah exoratus sit'; ut et quod toties novum foedus cum illo pepigerit: talia significantur in sensu interno historico per haec verba, `non mittam te quin benedixeris mihi; simile etiam' per quod Jacob primogenituram Esavo, tum quoque benedictionem ei fraude abstulerit, (o)Gen. xxv et xxvii. @1 mittere$ @2 manifeste$ @3 audiret$ @4 notum A, I, Sch. In n. 10565 S has notam viam tuam$ @5 I i suum$ @6 est Jehovah, tunc dixit Jehovah$ @7 et sic quod exoratus Jehovah fuerit$