Arcana Coelestia (Potts) n. 4280

Previous Number Next Number See English 

4280. Quod in illo sensu per quod `tetigit volam femoris Jacobi' significetur ubi amor conjugialis conjungitur bono naturali, constat a significatione `volae femoris' quod sit ubi conjunctio amoris conjugialis {1}, {2} videatur supra n. 4277; quod conjunctio ibi cum bono naturali significetur, est quia ibi femur conjungitur pedibus; `pedes' in sensu interno significant bonum naturale; quod pedes illud significent, videatur n. 2162, 3147, 3761, 3986. [2] Quod `femur' sit amor conjugialis, et `pedes' bonum naturale, est inter res {3} quae antiquatae et deperditae (o)sunt; Antiqua Ecclesia, quae in (t)repraesentativis et significativis fuit, haec optime novit; talium notitia erat eorum intelligentia et sapientia;

immo non solum (c)eorum qui ab Ecclesia, sed etiam illorum qui extra Ecclesiam, ut constare potest a vetustissimis libris gentilium, ac ab illis {4} quae hodie vocantur fabulosa;

significativa enim et repraesentativa ab Ecclesia Antiqua ad illos derivata sunt; apud hos quoque `femora et {5} lumbi' significarunt conjugiale {6}, (c)et `pedes' naturalia. Quod `femora et pedes' illa significent, est ex correspondentiis omnium membrorum, organorum et viscerum hominis cum Maximo Homine, de quibus, nempe correspondentiis, ad finem capitum nunc agitur; de correspondentiis cum femore et cum pedibus etiam in sequentibus dicetur, et ibi per experientiam vivam confirmabitur quod illa sit significatio illorum. [3] Haec non possunt quin paradoxa appareant hodie quia, ut dictum, scientia illa prorsus antiquata et deperdita est; sed usque quantum illa scientia praestat scientiis aliis, constare potest ex eo quod Verbum quoad sensum internum absque illa nusquam possit sciri, et quia angeli qui apud hominem secundum illum sensum percipiant Verbum; tum quod {7} per illam scientiam communicatio detur {8} homini cum caelo; et quod incredibile, ipse internus homo non aliter cogitat, cum enim' externus capit Verbum secundum litteram, tunc ille secundum sensum internum, tametsi homo cum vivit in corpore, id nescit; hoc imprimis ex eo constare potest quod homo cum in alteram vitam venit ac fit angelus, absque instructione quasi ex se id sciat. [4] Quid amor conjugialis, qui significatur per `femora {9},' tum per `lumbos,' videatur n. 995, (x)1123, 2727-2759; et quod amor conjugialis sit fundamentalis omnium amorum, n. 686, 3021; inde est quod qui in amore genuino conjugiali sunt, etiam sint in amore caelesti, hoc est, in amore in Dominum, ac in amore spirituali, hoc est, in charitate {10} erga proximum; quapropter per amorem conjugialem non solum intelligitur ipse ille amor sed etiam omnis amor caelestis et spiritualis; hi amores dicuntur conjungi cum bono naturali quando internus homo cum externo, seu spiritualis homo cum naturali; conjunctio illa est quae significatur per `volam femoris.' Quod apud Jacobum et ejus posteros in communi nulla conjunctio fuerit, patebit a sequentibus, nam de illa re in sensu interno historico hic agitur. @1 conjugalis I, conjugialis A$ @2 de qua$ @3 inter res illas sunt$ @4 i ibi$ @5 ut$ @6 conjugialia$ @7 quia$ @8 datur$ @9 femur$ @10 amore$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church