Arcana Coelestia (Potts) n. 4274

Previous Number Next Number See English 

4274. `Et luctatus vir cum eo': quod significet tentationem quoad verum, constat ex significatione `luctari' quod sit tentatio; ipsa tentatio non aliud est quam lucta seu pugna, impugnatur enim verum a spiritibus malis et defenditur ab angelis qui apud hominem;

apperceptio illius pugnae in homine est tentatio, n. 741, 757, 761, 1661, 3927, 4249, 4256; se non existere potest aliqua tentatio nisi homo sit in bono veri, hoc est, in amore seu affectione ejus; qui enim verum suum non amat, aut illo afficitur, id nihil curat; at qui id amat, in anxietate est ne (o)illud laedatur; nihil {1} aliud facit vitam intellectualem hominis quam quod credit esse verum, et vitam ejus voluntariam quam quod sibi impresserat esse bonum, quapropter cum impugnatur id quod credit esse verum, impugnatur vita ejus intellectus, et cur impugnatur id quod sibi impresserat esse bonum, impugnatur vita ejus voluntatis, idcirco {2} cum tentatur homo, agitur de vita ejus. [2] Quo primum pugnae sit quoad verum seu de vero, est quia id principaliter amat; quod amoris alicujus est, hoc aggrediuntur mali spiritus, Quod postquam bonum amat prae vero, quod fit cum invertitur ordo, tua tentatur quoad bonum. Sed quid tentatio, pauci sciunt quia pauci hodie aliquam tentationem subeunt; non enim alii tentari possunt quam qui {3} in bono fidei, hoc est, {4} in charitate erga proximum, sunt qui non in charitate illa sunt, si tentarentur, ilico succumberent, et qui succumbunt, in confirmationem mali et in persuasionem falsi veniunt, vincunt enim tunc apud illos mali spiritus quibus sic associantur haec causa est quod pauci hodie admittantur in tentationem aliquam spiritualem, sed solum in aliquas anxietates naturales ut retrahantur per illas ab amoribus sui et mundi, in quos effraene alioquin ruerent. @1 i enim$ @2 quapropter$ @3 i regenerantur, nec alii regenerari possunt quam qui$ @4 qui$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church