4268. `Et praecepit etiam secundo, etiam tertio, etiam omnibus euntibus post catervas, dicendo, Secundum verbum hoc loquemini ad Esavum, in inveniendo vos eum': quod significet continuum, nempe ordinationis et submissionis, constat absque ulteriore explicatione ex illis quae mox supra n. 4266, 4267 dicta sunt.