4254. `Minor sum prae omnibus misericordiis, et prae omni veritate, quae fecisti cum servo Tuo': quod significet humiliationem in illo statu quoad bonum et quoad verum, constat ex praedicatione `misericordiae' quod sit de bono quod amoris, et ex praedicatione `veritatis' quod sit de vero quod fidei, videatur n. 3122: quod humiliationis verba sint, patet; inde constare potest quod per illa significetur humiliatio in illo statu quoad bonum et quoad verum.