Arcana Coelestia (Potts) n. 4247

Previous Number Next Number See English 

4247. `Et reversi sunt nuntii ad Jacobum, dicendo, Venimus ad fratrem tuum ad Esavum, et etiam vadit obviam tibi': quod significet quod bonum continue influat ut appropriet sibi, nempe vera, constat a significatione `fratris,' hic Esavi, quod sit bonum, nempe Divini Naturalis Domini, de qua supra; et a significatione `venire obviam' quod sit influere, de qua sequitur;

et quia est influxus, est appropriatio. [2] Ex illis quae prius aliquoties de his dicta sunt, constare potest quomodo se habet cum bono et vero, ac cum boni influxu in verum, et de appropriatione veri a bono, quod nempe bonum continue influat, et quod verum recipiat, vera enim sunt vasa boni; [2] {1} Divinum Bonum non aliis vasis applicari potest quam genuinis veris, nam sibi mutuo correspondent; cum homo in affectione veri est, in qua est in initio antequam regeneratur, tunc quoque continue bonum influit, sed nondum habet vasa, hoc est, vera quibus se applicet, hoc est, approprietur, nam homo in initio regenerationis nondum in cognitionibus est, sed tunc bonum, quia continue influit, producit {2} affectionem veri, affectio (o)enim veri non aliunde est quam a boni Divini continuo conatu influendi; inde constare potest quod etiam tunc bonum sit primo loco et quod principaliter agat, tametsi appareat sicut verum foret; cum autem homo regeneratur, quod fit in adulta aetate cum in cognitionibus est {3}, tunc bonum se manifestat, nam non tunc ita {4} in affectione sciendi verum est, sed in affectione faciendi illud; prius enim fuerat verum in intellectu, tunc autem est in voluntate, et cum in voluntate est, (t)in homine est; nam voluntas constituit ipsum hominem: talis {5} est circulus perennis apud hominem quod omne scientificum et omne cognitivum insinuetur {6} per visum vel per auditum in cogitationem et inde in voluntatem, (c)et a voluntate per cogitationem in actum;

vel quoque a memoria, quae est sicut oculus internus seu visus internus, ab hac similis est {7} circulus, nempe a visu illo per cogitationem in voluntatem, et a voluntate per cogitationem in actum, aut si quid obstat, in conatum agendi, qui ut primum id quod obstitit, removetur, prodit in actum. [3] Ex his constare potest quomodo se habet cum influxu et appropriatione veri a bono, quod nempe omnium primo vera quae fidei, per auditum seu per visum insinuentur, ac tunc in memoria recondantur, et quod inde successive eleventur in cogitationem et tandem insinuentur {8} voluntati, in qua cum sunt, procedunt inde (o)per cogitationem in actum, et si non in actum possunt, sunt in conatu; ipse conatus est actus internus, nam quotiescumque datur facultas, fit ille actus externus: sed sciendum quod ille sit circulus, at {9} usque est bonum quod (t)illum circulum producit; vita enim quae a Domino, non influit nisi in bonum, ita per bonum, et hoc ab intimis; quod vita quae per intima influit {10}, illum circulum producat, cuivis potest constare, nam absque vita nihil producitur; et cum vita quae a Domino, non influit nisi in bonum et per bonum, sequitur quod bonum sit quod producit, {11} et quod influit in vera, et appropriat illa sibi, quantum homo in veri cognitionibus est, et simul quantum recipere vult. @1 i et$ @2 usque bonum quod continue influit producit tunc$ @3 hoc est, cum in cognitionibus est, quod fit in ejus adulta aetate$ @4 tunc non$ @5 i enim$ @6 i vel$ @7 inde est similis$ @8 cognitionem et tandem influentur I$ @9 sed$ @10 intime est apud hominem$ @11 ita$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church