Arcana Coelestia (Potts) n. 4236

Previous Number Next Number See English 

4236. `Et dixit Jacob, Castra Dei haec': quod significet caelum {1}; quod `castra Dei' significent caelum est quia exercitus significat vera et bona, n. 3448, ac vera et bona sunt a Domino disposita secundum ordinem caelestem; inde dispositio secundum exercitus est `castrametatio,' ac ipse ordo caelestis, qui est caelum, sunt `castra'; haec castra seu hic ordo talis est ut nullatenus infringi ab inferno possit, tametsi continuus conatus inferno est infringendi illum, inde quoque {2} ordo ille seu caelum dicuntur `castra,' ac vera et bona, hoc est, angeli, qui secundum ordinem illum dispositi sunt, vocantur `exercitus'; ex hic {3} nunc patet unde `castra Dei' significant caelum; ipse ille ordo est qui `repraesentabatur' per castrametationes filiorum Israelis in deserto, ita ipsum caelum, et ipsa cohabitatio ibi secundum tribus dicebantur castra; Tabernaculum quod in medio, et circum quod castrametabantur, repraesentabat Ipsum Dominum; quod sic castra metarentur filii Israelis, videatur Num. i 1 ad fin. et xxxiii (x)2-56; quod circum Tabernaculum secundum tribus, nempe versus orientem Jehudas, Jisaschar et Zebulon, versus meridiem Reuben, Shimeon, Gad, versus occidentem Ephraim, Menasheh, Benjamin, versus septentrionem Dan, Asher et Naphtali, ac Levitae in medio juxta Tabernaculum, Num. ii 2 seq.; [2] quod per `tribus' significentur omnia bona et vera in complexu, videatur n. 3858, 3862, 3926, 3939, 4060; inde est quod Bileamus cum videret Israelem habitantem juxta tribus, et veniret super eum tunc spiritus Dei, ediderit enuntiatum, dicendo,... Quam bona sunt tabernacula tua, Jacobe, habitacula tua Israel, sicut valles plantantur, sicut horti juxta fluvium, Num. xxiv 2, 3, 5, 6;

quod per prophetica illa, non populus qui Jacob et qui Israel nominabatur, intellectus sit, patet manifeste, sed quod caelum Domini quod repraesentabatur. Inde (o)etiam alibi in Verbo ordinationes illorum in deserto, seu castrametationes secundum tribus, dictae sunt castra; et per `castra' ibi in sensu interno significatur ordo caelestis, et per `castrametationem' dispositio secundum ordinem illum, nempe secundum ordinem in quo sunt bona et vera in caelo, ut Lev. iv 12; viii 17; (x)xiii 46; xiv 26, 28; xxiv 14, 23; Num. iii; iv 4 seq.; v 2-(x)4; ix 17 ad fin.; x 1-11, (x)28; xi 31, 32; xii 14, 15; xxxi 19-(x)24; Deut. xxiii 10-15. Quod `castra Dei' sint caelum, etiam constare potest apud Joelem, Coram Ipso commota est terra, contremuerunt caeli, sol et luna atrati sunt, et stellae collegerunt splendorem suum, et Jehovah dedit vocem Suam coram exercitu Suo, quia multa valde castra Ipsius, quia numerosus faciens verbum Ipsius, ii 10, 11:

apud Zachariam, Castrametabor ad domum Meam de exercitu prae transeunte et prae abeunte, ne transeat super illos exactor, ix 8:

apud Johannem, Gogus et Magogus ascenderunt super planitiem terrae, et circumdederunt castra sanctorum, et civitatem {5} dilectam {6}; sed ascendit ignis a Deo, et consumpsit eos, Apoc. xx 9;

`Gogus et Magogus' pro illis qui in cultu externo separato ab interno, et facto idololatrico, n. 1151; `planities terrae' pro vero Ecclesiae {7}, (o)quod planities sit verum quod doctrinalis, n. 2450, et quod `terra' sit Ecclesia, n. 556, 662, 1066, 1067, 1850, 2117, 2118, 3355; `castra sanctorum' pro caelo seu regno Domini in terris, quod est {8} Ecclesia. [4] Quia pleraque in Verbo etiam oppositum sensum habent, ita quoque `castra,' et ibi significant mala et falsa, proinde infernum, ut apud Davidem, Si mali metabuntur contra me castra, non timebit cor meum, Ps. xxvii 3:

apud eundem, Deus dispersit ossa castrametantium contra me, pudefecisti, quia Deus rejecit illos, Ps. liii 6 [A.V. 5]. Per `castra Asshuris, in quibus percussit angelus Jehovae centum et octoginta et quinque millia,' Esai. xxxvii 36, nec aliud intellectum est; pariter per `castra Aegyptiorum,' Exod. xiv 19, 20. @1 i, constat a significatione castrorum Dei, quod sint caelum$ @2 etiam$ @3 quibus$ @4 repraesentatus fuit$ @5 urbem$ @6 delectam I$ @7 Ecclesia$ @8 bonis et veris, ex quibus$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church