4174. `Furatum die et furatum nocte': quod significet malum meriti similiter, constat ex significatione `furati' seu furti quod sit malum meriti: malum meriti est cum homo tribuit sibi bonum et autumat quod a se, ac ideo mereri vult salutem; hoc malum est quod in sensu interno significatur per `furtum' Sed cum hoc malo ita se habet: principio omnes qui reformantur, putant quod bonum sit a se, et inde quod per bonum quod faciunt, mereantur salutem; nam autumare quod per bonum quod faciunt, mereantur salutem, inde venit quod autument bonum esse a se, unum enim cohaeret cum altero; sed qui regenerari se patiuntur, non confirmant hoc cogitatione, aut sibi persuadent quod ita sit, sed successive dissipatur; quamdiu enim homo in externo homine est, ut sunt omnes in principio reformationis {3}, non potest aliter quam ita cogitare, at {2} cogitat solum ab externo homine; [2] sed {3} cum externus homo cum suis concupiscentiis removetur ac internus incipit operari, hoc est, cum Dominus per internum hominem influit cum luce intelligentiae ac illustrat inde externum hominem, tunc aliter credere incipit ac sibi bonum non tribuit, sed Domino; inde patet quid malum meriti, quod hic intelligitur per quod `bonum similiter', ac per malum non culpae, de quo prius. At vero si homo cum ad adultam aetatem pervenit, confirmat id cogitatione, et sibi prorsus persuadet quod mereatur per bonum quod facit, salutem, hoc malum radicitus haeret et non emendari potest, vindicant enim sibi id quod Domini est, et sic non recipiunt bonum quod continue influit a Domino, sed ilico cum influit, derivant id in se et in suum proprium, proinde id conspurcant: haec mala sunt quae in proprio sensu significantur per `furta,' videatur n. 2609. @1 principio regenerationis$ @2 sed$ @3 at$