Arcana Coelestia (Potts) n. 4171

Previous Number Next Number See English 

4171. `Discerptum non adduxi ad te': quod significet quod malum non sua culpa apud illum bonum, constat `a significatione `discerpti' quod sit mors illata ab alio, ita malum non sua culpa;

mala quae apud hominem, plures origines habent; prima origo est ex hereditario per continuas derivationes ab avis et atavis in patrem, et a patre, in quo sic mala cumulata sunt, ad semet; altera origo e ex actuali, quod nempe homo sibi ipsi acquirit per vitam mali;

hoc malum homo partim ex hereditario, sicut ex oceano malorum, desumit et in actum mittit, partim superaddit a se plura, inde proprium quod homo sibi acquirit {1}: sed actuale hoc malum quod homo proprium facit, diversas quoque origines habet, in genere duas, nempe unam, quod malum recipiat ab aliis absque sua culpa;

alteram, quod accipiat a semet, ita sua culpa; quod homo recipit ab aliis absque sua culpa, est quod in Verbo significatur per `discerptum' at quod accipit a semet, ita sua culpa, in Verbo significatur per `cadaver'; [2] inde est quod sicut in Antiqua Ecclesia, etiam in Judaica, prohibitum fuerit edere sponte mortuum seu cadaver et quoque `discerptum'; de quibus ita apud Mosen, Omnis anima, quae edit cadaver et {2} discerptum, inter indigenam et [inter] peregrinum, lavabit vestes suas, et abluet se aquis, immunda erit usque ad vesperam, et munda erit {3}; et si non lavaverit, et carnem suam non abluerit, portabit iniquitatem suam, Lev. xvii 15, 16:

apud eundem, Cadaver et discerptum non comedet, ad polluendum se eo, Ego Jehovah, Lev. xxii 8;

`discerptum' pro malo quod ex falso, quod infertur a malis qui sunt ferae in silva quae discerpunt, infernales enim {4} (t)in Verbo comparantur feris: apud eundem, Viri sanctitatis eritis Mihi, ideo carnem in agro discerptam non comedetis, canibus projicietis eam, Exod. xxii 30 [A. V. 31]:

apud Ezechielem, Propheta ad Jehovam; Anima mea non polluta est, et cadaver et discerptum non edi a pueritia mea huc usque, et non venit in os meum caro abominationis, iv 14:

apud eundem, Ullum cadaver aut discerptum de ave et de bestia non comedent sacerdotes, xliv (x)31;

[3] {5} `de regno Domini, quod ibi nova terra. Ex his constare potest quid `discerptum' in sensu interno: ut tamen ulterius pateat quid `discerptum,' sit pro exemplo qui boni vitam agit, seu qui ex bene velle alteri bene facit: is si ab alio qui in malo est, se persuaderi patitur quod vita boni nihil faciat ad salutem, ex causa quia omnes in peccatis nati sunt, et quia nemo ex se velle bonum potest, proinde nec facere, et quod ideo medium salvans provisum sit, quod dicitur fides, et sic quod per fidem salvari possit absque vita boni, et hoc etiamsi {6} fidem receperit in ultima mortis hora, si talis qui in vita boni vixit, se persuaderi patitur et dein vitam non curat, et quoque {7} contemnit, is `discerptus' dicitur; `discerptum' enim praedicatur de bono cui falsum insinuatur, inde bonum non amplius vivum fit {8}. [4] Sit etiam pro exemplo, conjugiale, quod aliquis in principio pro caelesti habet, sed postmodum (t)se persuaderi patitur unus vel uterque qui in conjugio, quod sit modo propter ordinem in mundo et propter educationem et distinctam curam liberorum ac propter hereditates; (c)et praeterea quod conjugii vinculum non aliud sit quam quale est pacti, (o)quod ab utroque, si ex consensu, dissolvi aut relaxari possit, (c)ac (o)ita postquam persuasionem illam recepit, nihil caeleste de conjugio cogitat; si inde lascivia, tunc fit tale quod dicitur `discerptum'; [5] ita in ceteris. Quod mali sint qui discerpunt, et quidem per ratiocinia ab externis, in quae interna insinuari nequeunt propter vitam mali, constare potest ab his apud Jeremiam, Percussit magnates leo de silva, lupus desertorum devastavit eos, pardus vigilans super urbes eorum, omnis exiens ab illis discerpetur, quia multiplicatae sunt praevaricationes eorum, validae factae aversiones eorum, v 5, 6:

et apud Amos, Edomus persecutus est fratrem suum gladio, et perdidit miserationes suas, et discerpit ad perpetuum ira sua, et furorem suum servat jugiter, i 11, 12. @1 i ipsi$ @2 aut$ @3 mundabitur$ @4 omnes enim infernales$ @5 i ubi$ @6 etiamsi illam$ @7 nec tamen$ @8 est$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church