Arcana Coelestia (Potts) n. 4168

Previous Number Next Number See English 

4168. `His viginti annis ego tecum': quod significet proprium constat ex significatione `viginti quod sit bonum reliquiarum, n. 2280 hae autem, nempe reliquiae, cum praedicantur de Domino, non aliud sunt quam Ipsius proprium, n. 1906; `viginti anni' significant proprii status; quod `anni' sint status, videatur n. 487, 488, 493, 893: qua continentur in Jacobi verbis ad Labanem, in sensu supremo agunt: de proprio in Naturali quod Dominus Sibi propria potentia acquisivi et quidem de proprii illius variis statibus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church