4166. `Quia contrectasti omnia vasa mea, quid invenisti ab omnibus vasis domus tuae?': quod significet quod nulla vera ejus propria fuissent sed omnia data, constat a significatione `vasorum domus' quod sint vera propria; quod `vasa' sint vera, videatur n. 3068, 3079, 3316, 3318; inde quod `vasa domus' sint vera propria, patet; `contrectare illa et non invenire' est quod nulla ejus fuissent, consequenter quod omnia data; haec quomodo se habent, videatur n. 4151.