Arcana Coelestia (Potts) n. 4154

Previous Number Next Number See English 

4154. `Et exivit e tentorio Leae, et venit in tentorium Rachelis': quod significet sanctum illius veri, constat ex illis quae mox supra dicta sunt. Cum veris se habet, sicut cum bonis, quod exteriora et interiora sint; est enim internus homo et externus; interni hominis bona et vera sunt quae vocantur bona et vera interna, et {1} externi hominis bona et vera dicuntur bona et vera externa; interni hominis bona et vera sunt triplicis gradus qualia sunt in tribus caelis; externi hominis bona et vera etiam sunt triplicis gradus et correspondent internis; sunt enim bona et vera media inter internum et externum hominem, seu mediantia, nam absque mediis seu mediantibus non datur communicatio; sunt bona et vera propria {2} naturalis hominis quae bona et vera externa appellantur; et sunt quoque bona et vera sensualia quae sunt corporis, ita extima; haec bona et vera triplicis gradus pertinent ad externum hominem et correspondent totidem bonis et veris interni hominis, ut dictum, de quibus, ex Divina Domini Providentia, alibi:

[2] bona et vera cujusvis gradus inter se distinctissima sunt, et minime confunduntur; quae interiora sunt, sunt componentia, et quae exteriora, sunt composita; haec tametsi inter se distinctissima sunt, usque non apparent homini ut distincta; qui sensualis homo est, non videt aliter quam (o)quod omnia interiora, immo ipsa interna, sint modo sensualia, ex sensualibus enim videt, ita ab extimis; ab extimis [videri] interiora nusquam possunt, sed extima ab interioribus; qui naturalis homo est, hoc est, qui ex scientificis cogitat, is non aliter scit quam quod naturalia ex quibus cogitat, sint intima, cum tamen sunt externa; interior homo, qui ex analyticis detectis {3} ex scientificis naturalibus judicat et concludit, {4} similiter credit quod illa intima hominis sint, quia ut intima ei apparent, sed usque sunt infra rationale ita respective ad genuina rationalia sunt exteriora seu inferiora; ita se habet cum captu hominis; sunt haec de quibus nunc dictum, naturalis seu externi hominis in triplici gradu {5}; sed illa quae sunt interni hominis, etiam in triplici gradu, (t)ut dictum, sunt, qualia {6} in tribus caelis. Ex his quae nunc dicta sunt, constare potest quomodo se {7} habet cum veris quae significantur per teraphim, quod non inventi sint {8} in tentoriis Jacobi, Leae et ancillarum {9}, sed in tentorio Rachelis, hoc est, in sancto affectionis veri interioris. Omne verum quod a Divino, est in sancto, nam non aliter {10} potest esse quia verum quod a Divino, est sanctum; sanctum dicitur ab affectione, hoc est, ab amore qui a Domino influit et facit ut homo afficiatur vero. @1 at$ @2 A d propria, i ipsissima$ @3 deductis$ @4 i is$ @5 i sunt$ @6 i sunt$ @7 i res$ @8 inventa sunt$ @9 i hoc est, in sanctis illorum$ @10 alibi$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church