4141. `Sit Deo {1} manus mea ad faciendum cum vobis malum': quod significet indignationis statum si ei potentia, constat ex significatione `manus' quod sit potentia, de qua n. 878, 3387; quod indignationis status sit in quo haec dicta et qui inde significatur, patet. @1 Heb. El =`God,' but also `power,' which most translators adopt here. See n. 4402.$ quod significet quod non permissum a Divino, constare potest absque explicatione, inhibitum enim ei fuit in somnio loqui ad Jacobum a bono usque ad malum, ut quoque sequitur.