4130. Vers. 26-30. Et dixit Laban Jacobo, Quid fecisti, et furatus es cor meum, et abduxisti filias meas, sicut captivas gladio? Quare occultasti ad fugiendum, et furatus es me, et non indicasti mihi? et miserim te in laetitia, et in canticis, in tympano, et in cithara. Et non permisisti mihi osculari filios meos, et filias meas, nunc stulte egisti faciendo. Sit Deo manus mea ad faciendum cum vobis malum, et Deus patris vestri nocte praeterita dixit ad me, dicendo, Cave tibi a loquendo cum Jacobo a bono absque ad malum. Et nunc eundo ivisti, quia desiderando desideravisti ad domum patris tui; quare furatus es deos meos? `Dixit Laban Jacobo' significat communicationis statum: `Quid fecisti?' significat indignationem: `et furatus es cor meum significat quod non amplius ei bonum Divinum ut prius: `et abduxisti filias meas' significat quod nec affectiones veri ut prius: `sicut captivas gladio' significat quod ei ablatae: `quare occultasti ad fugiendum, et furatus es me, et non indicasti mihi?' significat statum si ex ejus libero separatio: `et miserim te in laetitia, et in canticis' significat statum in quo tunc ex proprio credidisset quod fuisset quoad vera: `in tympano, et in cithara' significat quoad bonum spirituale: `et non permisisti mihi osculari filios meos, et filias meas' significat disjunctionem ex statu libero secundum fidem boni illius: `nunc stulte egisti faciendo' significat indignationem: `sit Deo manus mea ad faciendum cum vobis malum' significat indignationis statum si ei potentia: `et Deus patris vestri nocte praeterita dixit ad me' significat quod non permissum a Divino: `dicendo, Cave tibi a loquendo cum Jacobo a bono usque ad malum' significat inhibitionem communicationis: `et nunc eundo ivisti' significat quod ex proprio se separaverit: `quia desiderando desideravisti ad domum patris tui' significat desiderium conjunctionis cum bono Divino directe influente: `quare furatus es deos meos?' significat indignationem ob veri amissi statum.