4119. `Indicatum Labani in die tertio': quod significet finem, nempe conjunctionis, constat a significatione `diei tertii' quod sit ultimum, tum completum, ita finis, de qua n. 1825, 2788, et quoque principium, n. 2788; finis enim status conjunctionis est principium status sequentis qui est separationis, qui status etiam per `diem tertium' hic significatur.