410. Duplex est vastatio: prima eorum qui sciunt et non volunt scire, seu qui vident et non volunt videre, qualis fuit Judaeorum et qualis est hodie Christianorum; altera est eorum qui nihil sciunt aut vident quia ignorant, quales fuerant gentes et hodie quoque sunt gentes. Cum ultimum vastationis tempus est apud eos qui sciunt et non volunt scire, seu qui vident et non volunt videre, tunc e novo exsurgit Ecclesia, non apud illos sed apud eos quos gentes vocant: ita factum cum Antiquissima Ecclesia quae fuit ante diluvium; ita cum Antiqua Ecclesia quae post diluvium; ita cum Ecclesia Judaica. Causa quod tunc primum nova lux effulgeat, est, ut dictum, quia tunc non amplius profanare possunt illa quae revelantur, quia non agnoscunt et credunt quod vera sint.