Arcana Coelestia (Potts) n. 4095

Previous Number Next Number See English 

4095. Vers. 14-16. Et respondit Rachel et Leah, et dixerunt ei An amplius nobis portio et hereditas in domo patris nostri? Anno:

alienae existimatae sumus ei, quia vendidit nos, et comedit etiam comedendo argentum nostrum? Quia omnes divitiae quas eripuit Deus a patre nostro, nobis illae et filiis nostris; et nunc omne quod dixit Deus ad te, fac. `Respondit Rachel et Leah, et dixerunt ei' significat reciprocum affectionum veri: `An amplius nobis portio et hereditas in domo patris nostri?' significat statum primum separationis illarum a bono per Labanem significato: `annon alienae existimatae sumus ei, quia vendidit nos' significat quod abalienaverit illas, ut non ejus essent amplius: `et comedit etiam comedendo argentum nostrum' significat verum illarum affectionum quod consumeret, si non separarentur: `quia omnes divitiae quas eripuit Deus a patre nostro, nobis illae et filiis nostris' significat quod omnia ex propria potentia, et nihil ab aliquo datum, influendo a Divino Suo in id quod inde acciperet: `et nunc omne quod dixit Deus ad te, fac' significat Providentiam Domini.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church