4064. `Sumpsit Jacob omnia quae patri nostro': quod significet quod omnia boni per `Jacobum' intellecti data ipsi sint inde, nempe a bono illo medio, constare potest absque explicatione; at quod non data ei sint inde, patet a sequentibus; sunt `filii Labanis' qui id dixerunt.