Arcana Coelestia (Potts) n. 4051

Previous Number Next Number See English 

4051. Sunt societates quae referunt regionem illam quae in cerebro vocatur isthmus, {1}et quoque qui referunt nodulos fibrarum in cerebro, qui apparent sicut glandulares, e quibus fibrae effluunt ad varias functiones, quae nempe fibrae unum agunt in principiis illis seu glandulis, sed diversimode in extremis; una societas spirituum quibus talia correspondent, mihi oblata est, de qua haec; venerunt spiritus antrorsum; alloquebantur me, dicentes quod homines sint, sed {2}his respondere datum quod non homines sint corpore praediti sed spiritus, et sic quoque homines, quia omne spiritus conspirat ad id quod hominis est, etiam ad formam homini corpore praedito similem, spiritus enim est internus homo, tum quia homines sunt ex intelligentia et sapientia, et non ex forma, inde quod spiritus boni, et magis angeli sint homines prae illis qui in corpore, quia magis in luce sapientiae; [2] post hoc responsum dicebant quod plures sint in societate, in qua unus alteri non similis, sed quia mihi impossibile visum quod societas dissimilium in altera vita dari queat, locutus sum de illa re eum illis, et tandem instructus quod tametsi dissimiles, usque consocientur quoad finem, qui illis unus; dixerunt porro quod tales sint ut quisque dissimiliter agat et quoque dissimiliter loquatur quam alter, et tamen simile volunt et cogitant; hoc quoque illustrabant exemplo: eum unus in societate dicit de angelo quod minimus sit in caelo, alter dicit quod maximus, et tertius quod nec minimus nec maximus, et sic eum pluri varietate, {3}quoad cogitationes usque unum agunt, quod nempe qui minimus vult esse, sit maximus, et quod maximus sit inde respective, et quod nec minimus nec maximus, quia non cogitant de supereminentia; similiter in reliquis; ita consociantur in principiis, sed diversimode agunt in extremis: applicabant se auri meae, et dicebant quod boni spiritus sint, et quod mos eorum loquendi sit talis; dicebatur de illis quod non sciatur unde veniunt, et quod inter societates vagabundas sint. @1 i estque parva regio quasi interstitialis inter cerebrum et cerebellum$ @2 illis$ @3 quod I$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church