4028. Vers. 41, 42. Et fuit in omni incalescere gregis primum coeuntium, et posuit Jacob baculos ad oculos gregis in canaliculis, ad incalescendum illum ad baculos. Et ad dein coire gregem non posuit: et erat dein coeuntium Labani, et primum coeuntium Jacobo. `Fuit in omni incalescere gregis primum coeuntium' significat illa quae spontanea essent: `et posuit Jacob baculos ad oculos gregis in canaliculis ad incalescendum illum ad baculos' significat ex propria potentia evocata et conjuncta: `et ad dein coire gregem non posuit' significat coacta: `et erat dein coeuntium Labani' significat quod illa relinquerentur: `et primum coeuntium Jacobo' significat quod spontanea seu quae ex libero suo conjungerentur.