4016. `Et constituit baculos quos decorticavit in canalibus':
quod significet praeparationem ulteriorem, constat ex illis quae sequuntur, nam ibi agitur de effectu (t)interioris potentiae veri in naturali; per `baculos' enim significatur potentia, n. 4013, 4015, per `decorticare' dispositio ab interiore, n. 4015, et per `canales' ver bonum in naturali, n. 3095.