3991. `Revertar, pascam, gregem tuum custodiam': quod significet quod bonum per Labanem repraesentatum adhibendum usui, nempe introducendi bona et vera genuina, ut supra ostensum, constat (c)a significatione `gregis,' hic Labanis, quod sit bonum per illum repraesentatum; `reverti, pascere, et gregem ejus custodire' est adhibere {1}usui, ut quoque a sequentibus patet, nam Jacob per illum gregem sibi comparavit suum, inserviebat enim sibi pro medio, ita pro usu. @1 i illi$