Arcana Coelestia (Potts) n. 3971

Previous Number Next Number See English 

3971. `Factum cum peperisset Rachel Josephum': quod significet agnitionem spiritualis per `Josephum' repraesentati, constat a significatione `parere' quod sit agnoscere, de qua n. 3905, 3911, 3915, 3919; ex repraesentatione `Rachelis' quod sit affectio veri interioris, de qua n. 3758, 3782, 3793, 3829; et ex repraesentatione `Josephi' quod sit regnum spirituale, ita homo spiritualis, de qua n. 3969, proinde spirituale; nam spirituale {1}quia a Domino, est quod facit hominem spiritualem, tum regnum spirituale. In illis quae praecedunt, per filios Jacobi ex ancillis et {2}Leah, actum est de receptione et agnitione verorum communium, et denique de conjunctione illorum cum interiore homine, ita de regeneratione hominis usque dum fit spiritualis; `Josephus' est spiritualis ille homo; in his quae nunc immediate sequuntur, agitur de fructificatione et multiplicatione veri et boni, quae significantur per `gregem' quem sibi Jacob per gregem Labanis comparavit; [2] postquam enim conjunctio facta interioris hominis cum externo, seu spiritualis cum naturali, fit fructificatio boni et multiplicatio veri, est enim conjunctio illa conjugium caeleste apud hominem; ab hoc conjugio {3}illa nascuntur; inde quoque est quod per `Josephum' in sensu externo significetur fructificatio et multiplicatio, n. 3965, 3969: fructificatio dicitur de bono, et multiplicatio de vero, n. 43, 55, 913, 983, 2846, 2847. @1 quod$ @2 i ex$ @3 fructificatio boni et multiplicatio veri existit$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church