Arcana Coelestia (Potts) n. 3969

Previous Number Next Number See English 

3969. `Et dixit, Collegit Deus ignominiam meam, et vocavit nomen ejus Joseph, dicendo, Addat Jehovah mihi filium alterum': quod significet in sensu supremo Dominum quoad Divinum Spirituale, in sensu interno regnum spirituale seu bonum fidei, in externo salvationem, ac fructificationem et multiplicationem, constat ex repraesentatione `Josephi' in Verbo, de qua sequitur, tum ex significatione `collegit Deus ignominiam meam,' ut et `addat Jehovah mihi filium alterum,' Josephus enim a `colligere et addere' nominatus est: `collegit Deus ignominiam meam' significat quod Rachel nunc non amplius sterilis, ita non mortua esset, ut de se dixit ad Jacobum, vers. 1 hujus capitis, n. 3908; per `Rachelem' enim repraesentatur affectio veri interioris, seu interior homo quoad verum, n. 3758, 3782, 3793, 3819; interior homo quoad verum et bonum sicut mortuus est, si non exterior seu naturalis homo ei correspondeat quoad bona et vera, videatur n. 3493, 3620, 3623;

illi utrinque conjuncti erunt, usque ut non duo sint, sed simul unus homo; [2] haec conjunctio non potest existere priusquam naturalis seu externus homo praeparatus est, hoc est, priusquam {1}recepit et agnovit communia vera, quae significata sunt per decem filios Jacobi ex Leah et ancillis, et priusquam bonum naturalis hominis conjunctum {2}est cum veris ibi, quae conjunctio significata est per ultimum filium Jacobi ex Lea, nempe per Zebulonem, qui a cohabitatione dictus est, n. 3960, 3961; postquam haec conjunctio facta est, tunc interior homo et exterior conjugium caeleste ineunt, de quo, n. 3952; causa quod non prius, est arcanissima, est enim bonum interioris hominis quod tunc se conjungit cum bono exterioris, et per hoc cum vero ibi, et quoque bonum interioris hominis per affectionem veri ibi cum bono exterioris hominis, et quoque cum vero ibi, ita immediate et mediate, de qua conjunctione immediata et mediata videatur n. 3314, 3573, 3616: quia tunc primum conjungitur interior homo cum exteriore, et priusquam haec conjunctio facta est, interior homo est quasi nullus, ita quasi mortuus, ut supra dictum, ideo dicitur `Collegit Deus ignominiam meam'; hoc nunc est quod significatur per `ignominiam' quam Deus collegisse, hoc est, abstulisse, seu a qua liberavisse, dicitur. [3] Per verba autem quae sequuntur, nempe per `addat Jehovah mihi filium alterum,' a quibus Josephus nominatus est, significatur alterum arcanum quod est hoc; per `Josephum' repraesentatur regnum spirituale Domini, ita spiritualis homo, nam in unoquovis spirituali homine est regnum illud; sunt duo quae {3}spiritualem hominem constituunt, nempe charitas et fides, seu quod idem, bonum et verum; charitas ex qua fides, seu bonum ex quo verum, est quod repraesentatur per Josephum; {4}et fides in qua charitas, seu verum in quo bonum, est quod significatur per filium alterum, et repraesentatur per Benjaminem,' de quo Gen. xxxv 16-18;

ita est `Josephus' caelestis spiritualis homo, et `Benjamin' spiritualis caelestis; quae differentia qualis sit, constare potest ab illis quae prius de bono ex quo verum, et de vero in quo bonum, saepius dicta sunt; hoc nunc est quod significatur per {5}altera verba Rachelis `Addat Jehovah mihi filium alterum': sed haec arcana non videri possunt nisi ab illis qui in charitate fidei sunt, nam illi quoad interiora in luce caeli sunt, in qua luce etiam est intelligentia; non autem ab illis qui solum in luce mundi sunt, nam in hac luce non est intelligentia, nisi quantum haec in se lucem caeli habet'; angelis qui in luce caeli sunt, haec inter communissima sunt. [4] Ex his nunc constare potest quod per illa verba, nempe `collegit Deus ignominiam meam, et addat Jehovah mihi filium alterum,' in sensu supremo significetur Dominus quoad Divinum Spirituale; et in sensu interno regnum spirituale Domini, seu bonum fidei, nam hoc est spirituale quod in illo regno; quod autem in sensu externo per illa verba significetur salvatio, ac fructificatio et multiplicatio, est quia est consequens, n. 3971. Quid autem regnum spirituale Domini, constare potest ab illis quae de illo regno multoties prius dicta et ostensa sunt, quod nempe sint illi qui in charitate et inde in fide sunt; distinguitur hoc regnum a regno caelesti Domini, in hoc enim sunt illi qui in amore in Dominum sunt, et inde {6}charitate; hi constituunt caelum tertium seu intimum, spirituales autem caelum secundum seu interius. (m)Quod primum dicatur Deus, nempe `collegit DEUS ignominiam meam,' et mox Jehovah, nempe `addat JEHOVAH mihi filium alterum,' est causa quia prius spectat ascensum a vero ad bonum, at posterius descensum a bono ad verum; spiritualis homo est in bono fidei, hoc est in bono ex quo verum, at antequam fit spiritualis est in vero fidei, hoc est, in vero in quo bonum; `Deus' enim dicitur cum agitur de vero, {7}`Jehovah' autem cum de bono, n. 2586, 2769, 2807, 2807, 3921. Quod per `Josephum' repraesentetur regnum spirituale Domini, seu homo spiritualis, ita bonum fidei, constare etiam potest ex illis locis in Verbo ubi nominatur, ut in prophetia Jacobi tunc Israelis:

Filius fecundae Josephus, filius fecundae juxta fontem, filiae, incedit super muro, et exacerbabunt illum et jaculabuntur, et odio habebunt illum sagittarii: et sedebit in firmitudine arcus sui, et roborabuntur brachia manuum illius, a manibus fortis Jacobi, inde pastor, lapis Israelis: a Deo patris tui, et auxiliabitur tibi, et cum Shaddai, et benedicet tibi benedictionibus caeli desuper, benedictionibus abyssi jacentis subtus, benedictionibus uberum et uteri:

benedictiones patris tui praevalebunt super benedictionibus genitorum meorum usque ad desiderium collium saeculi, erunt capiti Josephi, et vertici naziraei fratrum illius, Gen. xlix 22-26;

in verbis his propheticis continetur {8}in supremo sensu descriptio Divini Spiritualis Domini, {9}in sensu interno regni spiritualis Ipsius; quid singula involvunt, in explicatione capitis illius, ex Divina Domini Misericordia, dicetur. [7] Similiter in prophetia Mosis, Josepho dixit, Benedicta a Jehovah terra illius, de pretiosis caeli, de rore, de abysso etiam jacente subtus; et de pretiosis proventuum solis, et de pretiosis producti mensium;

et de primitiis montium orientis, et de pretiosis collium saeculi; et de pretiosis terrae et plenitudinis ejus; et beneplacitum habitantis in rubo; venient capiti Josephi, et vertici naziraei fratrum illius, Deut. xxxiii 13-17. (m)Quia per `Israelem' repraesentatur Ecclesia spiritualis Domini, n. 3305, 3654, idcirco Jacob tunc Israel ante mortem suam, dixit ad Josephum, Duo filii tui, qui nati sunt tibi in terra Aegypti, antequam ego veniens ad te in Aegyptum, mei erunt Ephraim et Menasheh, sicut Reuben et Shimeon:... angelus qui redemit me ex omni malo, benedicat pueris, ut vocetur in iis nomen meum, et nomen patrum meorum, Abrahami et Jishaki, et crescant in multitudinem in medio terrae, Gen. xlviii 5, 16;

sunt enim duo quae constituunt Ecclesiam spiritualem, intellectuale et voluntarium; intellectuale est quod repraesentatur per `Ephraim,' et voluntarium quod per `Menasheh'; inde patet cur duo Josephi filii a Jacobo tunc Israele adoptati sunt et agniti pro suis; Ephraim etiam in Verbo imprimis prophetico saepius nominatur, et ibi per illum significatur intellectuale veri et boni, quod est Ecclesiae spiritualis(n): [9] apud Ezechielem, Jehovah dixit, Fili hominis, sume tibi lignum unum, et scribe super illud Jehudae et filiis Israelis sociis ejus; et sume lignum unum, et scribe super illud Josepho, lignum Ephraim, et omnis domus Israelis sociorum ejus; et conjunge illa, unum ad alterum tibi in lignum unum, ut sint unum ambo in manu {10}mea;... sic dixit Dominus Jehovih, Ego, ecce Ego accipiens lignum Josephi, quod in manu Ephraimi et tribuum Israelis, sociorum ejus, et addam illos super ligno Jehudae, et faciam eos in lignum unum, et erunt unum in manu Mea;... et faciam eos in gentem unam in terra, in montibus Israelis; et rex unus erit omnibus illis in regem, et non erunt amplius duae gentes, et non dividentur amplius in duo regna iterum, xxxvii 16, 17, 19, 22;

agitur ibi de regno Domini caelesti et spirituali, regnum caeleste est `Jehudah,' n. 3654, 3881, 3921 f.; regnum spirituale est `Josephus,' et quod regna illa non duo erunt sed unum; facta etiam sunt in unum per Adventum Domini in mundum; [10] quod per Adventum Domini salvati sint spirituales, videatur n. 2661, 2716, 2833, 2833; illi sunt de quibus Dominus loquitur apud Johannem, Et alias oves habeo, quae non sunt ex ovili hoc; etiam illas oportet Me adducere, vocemque Meam audient, et fiet unus grex et unus pastor, x 16;

id est quod significatur per `duo ligna,' nempe Jehudae et Josephi, quae conjungentur in unum, et erunt unum in manu Domini et sicut in gentem unam, sunt etiam unum in regno Domini; caelestes enim constituunt caelum tertium quod est intimum, spirituales autem caelum secundum quod est interius, ac ibi sunt unum, quia influit unum in alterum, nempe caeleste in spirituale; est spirituale regnum sicut planum caelesti, ita constabilita sunt; Divinum enim caeleste in tertio seu intimo caelo est amor in Dominum, caeleste spirituale ibi est charitas; haec, nempe charitas, est principale in secundo caelo seu interiore ubi spirituales sunt, inde patet qualis influxus, et quoque qualis per influxum constabilitio;

(m)`lignum' significat bonum, tam bonum amoris in Dominum, quam bonum charitatis erga proximum n. 2784, 2812, 3720, ideo mandatum ut scriberentur Jehudah et Josephus super lignis, quae unum {11}fierent(n): [11] apud Zachariam, Potentem faciam domum Jehudae, et domum Josephi salvabo et habitare faciam illos, quia misertus illorum, et erunt quemadmodum non reliquissem illos, quia Ego Jehovah Deus illorum et respondebo illis, x 6;

ibi etiam de binis regnis, nempe caelesti et spirituali, agitur, caeleste regnum est `Jehudah,' et spirituale est `Josephus'; deque salvatione spiritualium: [12] apud Amos, Sic dixit Jehovah domui Israelis, Quaerite Me et vivetis,... quaerite Jehovam, et vivetis, ne invadat sicut ignis domum Josephi, et comedat, et nemo exstinguens;... odio habete malum, et diligite bonum, et stabilite in porta judicium, forte miserebitur Jehovah Deus Zebaoth reliquiarum Josephi, v 4, 6, 15;

ibi etiam spirituales per `Josephum' significantur; (m)`domus {12}Israelis' est Ecclesia spiritualis, n. 3305, 3654, `Josephus' est bonum illius Ecclesiae, quare dicitur `dixit Jehovah domui Israelis, Quaerite Me et vivetis, ne invadat sicut ignis domum Josephi(n): [13] apud Davidem, Pastor Israelis, adverte aurem, ducens sicut gregem Josephum, insidens cherubis, effulge coram Ephraim, et Benjamin, et Menasheh, excita potentiam Tuam, et ito in salvationem nobis, Ps. lxxx (x)2, 3 [A.V. 1, 2];

similiter, ibi etiam `Josephus' est homo spiritualis, `Ephraim, Benjamin et Menasheh' sunt tria quae illius Ecclesiae sunt: [14] apud eundem, Extollite cantum, et date tympanum, citharam amoenam cum nablio, clangite in mense buccina, in feria ad diem festi nostri, quia statutum Israeli hoc, judicium Deo Jacobi, testimonium {13}Jehosepho posuit illud, in exeundo illo contra terram Aegypti; labium non noveram audivi, Ps. lxxxi 3-6 [A. V. 2-5];

quod `Jehosephus' hic sit spiritualis Ecclesia seu spiritualis homo, a singulis verbis et vocibus ibi patet, sunt enim voces in Verbo quae spiritualia exprimunt, et sunt voces quae caelestia, et hoc constanter ubivis, hic sunt voces quae spiritualia, ut `cantus, tympanum, cithara cum nablio, clangere in mense buccina, in feria ad diem festi,' inde quoque patet quod de spirituali Ecclesia quae est `Josephus,' agatur: [15] apud Ezechielem, Sic dixit Dominus Jehovih, Hic terminus ad quem hereditabitis terram, juxta duodecim tribus Israelis, Josepho funes, (x)xlvii 13;

ibi de regno spirituali Domini agitur, quare dicitur `Josepho funes.' Divinum Spirituale Domini est quod etiam vocatur regium Ipsius, nam regium Domini est Divinum Verum, at sacerdotale Ipsius est Divinum Bonum, n. 2015, 3009, 3670; ipsum regium Domini est quod repraesentatur per `Josephum,' quod rex factus in terra Aegypti, de qua repraesentatione, ex Divina Domini Misericordia, ibi. [16] Quod Divinum Spirituale Domini, seu Divinum Verum, attinet, quod per `Josephum' in supremo sensu repraesentatur, id non est in Domino, sed a Domino, Dominus enim non est nisi Divinum Bonum, sed a Divino Bono procedit Divinum Verum; se habet hoc comparative sicut sol et ejus lux; in sole non est lux, sed {14}procedit a sole, seu sicut ignis; in igne non est lumen sed lumen procedit ab igne; Ipsum Divinum Bonum etiam in Verbo comparatur soli, tum igni, et quoque vocatur sol et ignis; regnum caeleste Domini vivit ex bono quod procedit a Domino, regnum autem spirituale a vero inde, quapropter Dominus in altera vita apparet caelestibus ut Sol, at spiritualibus ut Luna, videatur n. 1053, 1521, 1529-1531, 3636, 3643; est enim calor et est lux quae procedunt a sole; calor comparative est bonum amoris, quod etiam calor caelestis et spiritualis vocatur, lux comparative est verum inde, quod quoque lux spiritualis dicitur, videatur n. 3636, 3643, sed calori caelesti et luci spirituali qua procedunt a Domino ut a sole in altera vita, inest bonum amoris et verum fidei, ita sapientia et intelligentia, n. 1521-1523, 1542, 1619-1632, 2776, 3138, 3190, 3195, 3222, 3223, 3339, 3485, 3636, 3643, 3862; quae enim a Domino procedunt, sunt viva; [17] inde constare potest quid Divinum Spirituale est, et unde regnum spirituale, et regnum caeleste, et quod regnum spirituale sit bonum fidei, hoc est, charitas, quae influit a Domino immediate, et quoque mediate per regnum caeleste. Divinum Spirituale, (m)quod (t)a Domino procedit, in Verbo vocatur Spiritus veritatis estque sanctum verum, et non est alicujus spiritus, sed est Domini, per spiritum a Domino missum, ut constare potest ab Ipsius Domini verbis, apud Johannem, Quando venerit Ille, Spiritus veritatis, ducet vos in omnem veritatem, non enim loquetur a Se Ipso, sed quaecumque audiverit, loquetur, {15}Ille etiam futura annuntiabit vobis:

Ille Me glorificabit, quia ex Meo accipiet, et annuntiabit vobis, xvi 13, 14. @1 receperit et agnoverit$ @2 sit$ @3 illum$ @4 at$ @5 haec$ @6 in$ @7 at Jehovah$ @8 after Domini$ @9 after Ipsius, and here has et$ @10 Heb = tua, A V and R V have `in thy hand.'$ @11 fient$ @12 enim$ @13 so Heb of Psalm; Sch has Josepho$ @14 i lux$ @15 etiamque$ * * * *


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church