3961. `Et vocavit nomen ejus Zebulun': quod significet quale, constat a significatione `vocare nomen' quod sit quale, de quia supra; nominatus est Zebulun a `cohabitare,' inde involvit illa quae mox supra n. 3960 de cohabitatione dicta sunt, et simul illa quae per reliqua verba Leae significantur.