Arcana Coelestia (Potts) n. 3957

Previous Number Next Number See English 

3957. `Et vocavit nomen ejus Jisaschar': quod significet quale, constat ex significatione `vocare nomen' quod sit quale, ut supra n. 3923, 3935; nominatus enim est Jisaschar a `mercede,' inde involvit illa quae supra de mercede dicta sunt, et simul illa quae significantur per reliqua verba Leae. Quia per Jisascharem significatur merces, et merces in sensu {1}externo est amor mutuus, ac in {2}interno conjunctio boni et veri, licet referre quod paucissimi hodie in orbe Christiano sciant quod merces illud sit, et hoc ex causa quia non sciunt quid amor mutuus, et adhuc minus quod bonum conjungendum sit vero, ut homo possit esse in conjugio caelesti; cum perpluribus qui ex orbe Christiano fuerunt, in altera vita de illa re loqui datum est, et quoque cum doctioribus, at quod mirandum, vix aliquis eorum cum quibus loqui datum, de illa re aliquid noverat; cum tamen plura de illis scire {3}potuerunt ex seipsis, modo ratione sua uti voluerint; sed quia non solliciti fuerunt de vita post mortem, sed solum de vita in mundo, talia illis curae non fuerunt: quae scire ex seipsis potuerant, modo, ut dictum, ratione sua uti voluerint, sunt sequentia: [2] Primum, quod dum exuitur homo corpore, multo illustriore intellectu polleat quam cum in corpore vivit, ex causa quia cum in corpore est, corporea et mundana cogitationes ejus occupant, quae inducunt obscurum; at cum exutus est corpore, quod talia non interpolent, sed quod sit sicut illi qui in interiore cogitatione sunt per abstractionem mentis suae a sensualibus externis; inde potuerunt scire {4} quod status post mortem sit multo perspicuior et illustrior quam status ante mortem, et cum moritur homo quod transeat ab umbra in lucem respective, quia ab illis quae sunt mundi ad illa quae sunt caeli, et ab illis quae sunt corporis ad illa quae sunt spiritus; at, quod mirum, tametsi haec intelligere possunt, usque contrarium cogitant, quod nempe status vitae in corpore sit perspicuus respective, et status vitae post exuitionem corporis sit obscurus. [3] Alterum quod scire possunt si modo ratione sua utantur, est quod vita quam sibi comparavit homo in mundo, illum sequatur, seu quod {5}in tali sit post mortem; scire enim possunt quod nemo exuere possit vitam ab infantia sibi comparatam nisi prorsus moriatur, et quod illa vita momento non transmutari possit in aliam, minus in oppositam;

ut pro exemplo: qui vitam doli sibi comparavit et in eo vitae suae jucundum habuit, quod vitam doli non exuere possit, {6}sed quod in illa vita quoque sit post mortem; aut qui in amore sui et inde in odiis et vindictis {7}contra illos qui non inserviunt, aut in similibus aliis, quod in illis post vitam corporis maneant, sunt enim {8}illa quae amant, et quae faciunt jucunda vitae eorum, proinde ipsissimam vitam; et quod sic auferri illis talia nequeant nisi simul exstinguatur omne vitae eorum {9}; similiter in reliquis. [4] Tertium quod homo scire potest ex se, est quod cum in alteram vitam transit, relinquat plura, sicut curas pro victu, curas pro amictu, curas pro habitatione, et quoque curas pro conquirendis pecuniis et opibus, nam talia ibi non sunt, etiam curas ut evehatur in dignitates, de quibus homo tantum cogitat in vita corporis; et quod pro illis alia succedant quae non sunt regni terrestris. [5] Inde Quartum sciri potest, quod qui nihil aliud cogitavit in mundo quam talia, sic ut illa totum occupaverint, et in illis solis vitae {10}jucundum acquisiverit, non aptus sit esse inter illos quibus jucundum est caelestia, seu quae sunt caeli, cogitare. [6] Inde quoque Quintum quod si externa illa quae sunt corporis et mundi, illis auferuntur, homo tunc sit qualis fuit intus, nempe quod sic cogitet et sic velit; si cogitationes intus tunc fuerant doli, machinationes, aspiratio ad dignitates, ad lucra, ad famam propter illa, si odia et vindictae et similia, quod tunc talia cogitet, ita quae sunt inferni, utcumque propter fines illos coram hominibus celaverit cogitationes suas, et in externa forma apparuerit honestus, et induxerit fidem aliis quod talia non volvat; quod externa illa seu simulationes honesti etiam {11}auferantur in altera vita, etiam sciri potest, quia {12}exuuntur externa cum corpore, {13}et externa non magis usui sunt; inde qualis homo tunc appariturus angelis, quisque ex se concludere potest. [7] Sextum quod etiam sciri potest, est quod caelum seu Dominus per caelum continue operetur, et influat cum bono et vero, tunc si non apud illos in interiore eorum homine qui post mortem corporis vivit, sit aliquod recipiens boni et veri, sicut humus aut planum, quod bonum et verum influens non recipi possit, et quod ideo homo cum vivit in mundo, sollicitus esse debeat ut sibi interius tale planum comparet; hoc non comparari potest quam per quod cogitet bonum erga proximum, quodque velit ei bonum, et inde faciat ei bonum, et sic acquirat sibi jucundum vitae in talibus; hoc planum acquiritur per charitatem erga proximum, hoc est, per amorem mutuum; hoc planum est quod vocatur conscientia; in hoc influere potest bonum et verum a Domino, et inibi recipi, non autem ubi nulla charitas, proinde nulla conscientia est, ibi influens bonum et verum transfluit et vertitur in malum et in falsum. [8] Septimum quod homo scire potest (c)a se, est quod amor in Deum et amor erga proximum sint quae faciunt ut homo sit homo, distinctus a brutis animalibus, et quod illa constituant vitam caelestem sea caelum, et quod opposita constituant vitam infernalem seu infernum. Sed quod homo haec non sciat, est quia non vult scire, vivit enim vitam oppositam, tum quia non credit vitam post mortem dari, tum quoque quia principia fidei captaverat et nulla charitatis, et inde secundum plurium doctrinalia credit quod si vita post mortem detur, salvari possit ex fide, utcumque vixerit, et hoc si fidem acciperet in ultima hora {14}cum moritur. @1 proxime interiori$ @2 adhuc interiori$ @3 potuerint$ @4 i ad minimum concludere$ @5 illam secum ferat$ @6 ita quod in vita doli$ @7 sunt ac$ @8 amores illorum, proinde jucunda, ita ipsissima vita eorum;$ @9 i jucundum$ @10 i suae$ @11 i eis$ @12 exuerat$ @13 nec ibi alicui$ @14 dum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church