Arcana Coelestia (Potts) n. 395

Previous Number Next Number See English 

395. Quod 'omnis occidens Cainum, septempliciter vindicabitur' significent quod violare fidem ita separatam sacrosanctum{1} esset, constat ex significatione 'Caini' quod sit fides separata, et ex significatione 'septem' quod sit sacrosanctum. Septenarius numerus sanctus habitus est, ut notum, propter sex dies creationis, et septimum, qui est homo caelestis, in quo pax, quies, sabbatum; inde toties in Ecclesiae Judaicae ritibus occurrit septenarius numerus, et ubivis pro sancto habitus: tempora inde distinguebantur in septem, tam magna eorum intervalla quam minora, et vocabantur 'septimanae,' sicut magna temporum intervalla ad Messiam venturum, Dan. ix 24, 25; et septem annorum tempus vocatur septimana a Labane et Jacobo, Gen. xxix 27, 28; quare ubicumque septenarius numerus occurrit, pro sancto vel sacrosancto habetur; ut apud Davidem, Septies in die laudo Te, Ps. cxix 164: apud Esaiam, Erit lux lunae, sicut lux solis, et lux solis erit septupla, sicut lux septem dierum, xxx 26;

ubi 'sol' est amor; 'luna' fides ex amore, quae erit sicut amor. [2] Sicut tempora regenerationis hominis distincta sunt in sex, antequam septimus, seu caelestis homo, ita quoque tempora vastationis, usque dum nihil caeleste remanet; quod repraesentatum per plures captivitates Judaeorum, et per ultimam Babylonicam, quae erat septem saeculorum, seu septuaginta annorum; et aliquoties dictum quod terra sua sabbata quiesceret: tum per Nebuchadnezzarem apud Danielem, Cor ejus ab homine mutabitur, et cor bestiae dabitur ei, dum septem tempora mutabuntur super eum, iv 13, 22, 29 [A.V. 16, 25, 32]. De vastatione ultimorum temporum, apud Johannem, Vidi aliud signum in caelo, magnum et admirabile, angelos septem habentes plagas septem ultimas, Apoc. {x}xv 1, 6, 7;

quod 'urbem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus, seu sexies septem, Apoc. xi 2; apud eundem, Vidi librum [scriptum] intus et a tergo, obsignatam sigillis septem, Apoc. v 1. Inde gravitates et incrementa poenae per septenarium exprimebantur, ut apud Mosen, Si ad hoc non oboediveritis Mihi, addam castigare vos septuplo propter peccata vestra, Lev. xxvi 18, 22, 24, 28:

apud Davidem, Redde vicinis nostris septuplum in sinum eorum, Ps. lxxix 12. Ideo nunc quia sacrosanctum erat violare fidem, quoniam inserviret, ut dictum, dicitur quod 'septempliciter vindicabitur, qui occideret Cainum.' @ 1 Sacrosanctus has the same sense as Polynesiam 'taboo.'$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church