3947. `Et sumes etiam dudaim filii mei': quod significet quod sic conjugiale subtraheret boni naturalis cum vero externo, constat ex significatione `sumere' quod hic sit subtrahere; a significatione `dudaim' quod sit conjugiale, de qua n. 3942; et ex significatione `filii' quod sit verum, de qua n. 489, 491, 533, 1147, hic verum externum quia est Leah quae dicit, quae quod sit verum externum, supra ostensum est'.