3942. `et invenit dudaim in agro': quod significet illa quae amoris conjugialis sunt in vero et bono charitatis et amoris, constat ex significatione `dudaim' quod sint illa quae amoris conjugialis, de qua sequitur; et a significatione `agri' quod sit Ecclesia, proinde verum fidei et bonum charitatis, quia haec faciunt Ecclesiam, de qua n. 368, 2971, 3196, 3310, 3500, 3508, 3766. Quid dudaim, interpretes non sciunt; quod fructus aut flores fuerint, opinantur, qui etiam secundum cujusvis {1}opinionem nominantur; sed quodnam genus {2}, non interest scire; (x)modo quod apud antiquos qui ab Ecclesia fuerunt, omnes fructus et flores significativi fuerint; noverant enim quod universa natura esset theatrum repraesentativum regni Domini, n. 3483, et quod omnia quae in tribus {3}ejus regnis repraesentaverint, et singula aliquod speciale in mundo spirituali, ita quoque singuli fructus et singuli flores; quod per `dudaim' significatum sit conjugiale boni et veri, ex serie rerum in sensu interno hic constare potest; tum quoque ex derivatione illius vocis in lingua originali, derivatur enim a voce dudim, quae significat amores et per illos conjunctionem; quod inde dudaim, et quod conjugiale significet, patet ab his, Mane surgemus ad vineas, videbimus si effloruerit vitis, protruserit uvam, flores protulerint malogranatae, ibi dabo amores meos (dudim) tibi; dudaim dederunt odorem, Cant. vii 13, 14 [A.V. 12, 13];
[2] inde patet quid `dudaim'; quod Librum, {4}in quo illa qui Canticum vocatur, attinet, non est inter illos qui vocantur Moses et Prophetae, quia non sensum internum habet, sed conscriptus est stilo {5}antiquo, plenus significativis, ex libris Antiquae Ecclesiae corrasis, et perplurimis quae in Antiqua Ecclesia amorem caelestem et spiritualem, imprimis conjugialem, significarunt; quod is talis liber sit, patet etiam ex eo quod in sensu litterae, secus ac in libris qui Moses et Prophetae dicuntur, plura quae indecentia sunt, exstent; sed quia talia quae significativa amoris caelestis et conjugialis sunt, ibi congesta sunt, inde apparet sicut mysticum quoddam inibi quoque foret. [3] Ex significatione `dudaim' nunc constare potest quod per quod `Reuben invenerit dudaim in agro,' significetur conjugiale quod in vero et bono amoris et charitatis, hoc est, quod conjungi {6}potest; nam conjugiale non aliud est in sensu spirituali quam id verum quod conjungi potest bono, et id bonum quod conjungi {6}potest vero; inde etiam est omnis amor conjugialis, n. 2728, 2729, 3132; quapropter amor conjugialis genuinus non datur, nisi sint in bono et vero, ita simul in conjugio caelesti. @1 conjecturam$ @2 i fuerit$ @3 regnis, naturae$ @4 A o, I has in quo illo$ @5 veteri$ @6 possit$