Arcana Coelestia (Potts) n. 3934

Previous Number Next Number See English 

3934. `Et dixit Leah, Venit turma': quod significet in supremo sensu Omnipotentiam et Omniscientiam, in interno bonum fidei, in externo opera, constat a significatione `turmae' hic; quod `turma' in supremo sensu sit Omnipotentia et Omniscientia, est quia turma hic est multitudo, et multitudo cum praedicatur de Divino Domini, est multitudo infinita, quae non aliud est quam Omnipotentia et Omniscientia; sed omnipotentia praedicatur ex quantitate quae est magnitudinis, et omniscientia ex quantitate quae est multitudinis;

tum omnipotentia praedicatur ex infinito bono, seu quod idem, ex Divino amore, ita ex Divina voluntate, omniscientia autem ex Infinito vero, seu quod idem, ex Divina intelligentia. Quod `turma' in sensu interno sit bonum fidei, est ex correspondentia, omnipotentiae enim Divinae Domini correspondet bonum quod est charitatis, et omniscientiae verum quod est fidei. [2] Quod `turma' in (t)sensu externo sint opera, est quia haec correspondent bono fidei; bonum fidei enim producit opera, nam dari bonum fidei non potest absque operibus, sicut bonum cogitare et bonum velle non absque bonum facere; {1}illud est infernum, hoc est externum correspondens; porro cum operibus ita se habet: opera nisi correspondent bono fidei, non sunt opera charitatis, nec opera fidei, nam a suo {2}interno non veniunt, sed sunt opera mortua, {3}in quibus non bonum nec verum; at cum correspondent, tunc sunt opera vel charitatis vel fidei; opera charitatis sunt quae a charitate ut a sua anima fluunt, opera autem fidei sunt quae a fide; illa, nempe opera charitatis sunt apud regeneratum, opera autem fidei sunt apud illum qui nondum regeneratus est, sed qui regeneratur; se habent similiter ac se habent affectiones, nempe affectio boni et affectio veri; regeneratus agit bonum ex affectione ejus, ita ex velle bonum; regenerandus autem agit bonum ex affectione veri, ita ex scire bonum; quae qualis differentia sit, saepius prius ostensum est; inde patet quid opera; [3] {4}praeterea se habet bonum fidei ad opera, sicut comparative' voluntas hominis et inde cogitatio ad faciem ejus, quae, nempe facies, quod sit imago animi, hoc est, voluntatis hominis et inde cogitationis, notum est; si non sistitur voluntas et cogitatio in facie ut in sua imagine, tunc {5}non est voluntas et cogitatio, {6}vel est hypocrisis aut dolus, quia aliam faciem sistit quam vult et cogitat; similiter se habet cum omni actu corporis respective ad interiora quae sunt cogitationis et voluntatis; internum hominis vivit in externo ejus per actum seu per agere; si actus seu agere non est secundum ejus internum, {7}indicium est quod vel non internum sit quod producit actum, {8}sed motus ex consuetudine et habitu recurrens, vel (x)sit mentitum quid quale est in hypocrisi et in dolo; inde iterum patet quid opera: inde sequitur quod qui profitetur fidem, et magis qui bonum fidei, et negat opera, et magis {9}si rejicit illa, {10}is sit absque fide, et adhuc magis absque charitate. [4] Quia opera charitatis et fidei illa sunt, et homo nusquam in charitate et fide est nisi sit in operibus, ideo in Verbo toties nominantur opera, ut constare potest a sequentibus his locis; apud Jeremiam, Oculi Tui aperti sunt super omnes vias filiorum hominis, ad dandum unicuique secundum vias ejus, et secundum fructum operum ejus, xxxii 19:

apud eundem, Convertimini unusquisque a via sua mala, et bona facite opera vestra, xxxv 15:

apud eundem, Reddam eis secundum opus eorum, et secundum opus manuum eorum, xxv 14:

apud Hosheam, Visitabo super eum vias ejus, et opera ejus reddam ei, iv 9:

apud Micham, Erit terra in desolationem super habitatores ejus, propter fructum operum illorum, vii 13:

apud Zachariam, Sic dixit Jehovah Zebaoth, Convertimini a viis vestris malis, et operibus vestris malis:... cogitavit Jehovah Zebaoth facere nobis secundum vias nostras, et secundum opera nostra, sic fecit {11}nobis, i 4, 6:

apud Johannem, Beati mortui qui in Domino moriuntur a nunc; Immo, dicit spiritus, ut requiescant ex laboribus, opera enim illorum sequuntur illos, Apoc. xiv 13:

apud eundem, Vidi mortuos parvos et magnos, stantes coram Deo, et libri aperti sunt: et liber alius apertus, qui est vitae, et judicati sunt mortui juxta ea quae scripta in libris, secundum opera illorum. Dedit mare eos, qui in illo, mortuos, et mors et infernus dedit eos, qui in illis, mortuos; judicati itaque sunt quilibet secundum opera illorum, Apoc. xx 12, 13:

apud eundem, Ecce venio cito, merces Mea Mecum, ut dem unicuique secundum opus ejus, Apoc. xxii 12:

apud Johannem Evangelistam, Hoc est judicium, quod lux venit in mundum, sed dilexerunt homines magis tenebras quam lucem, erant enim opera illorum mala; omnis qui mala facit, odit lucem, et non venit ad lucem, ne coarguantur opera ejus; qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur ejus opera, quia in Deo facta sunt, iii 19-21:

apud eundem, Non potest mundus odisse vos, Me autem odit, quia Ego testor de illo, quod opera illorum mala sint, vii 7:

apud eundem, Jesus ad Judaeos, Si filii Abrahami essetis, opera Abrahami faceretis; vos facitis opera patris vestri, viii 39, 41:

apud eundem, Si haec scitis, beati estis si feceritis illa, xiii 17:

[6] apud Matthaeum, Luceto lux vestra coram hominibus, ut videant vestra bona opera.... Qui facit et docet, hic magnus vocabitur in regno caelorum, v 16, 19:

apud eundem, Non omnis dicens Mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum caelorum, sed faciens voluntatem Patris Mei Qui est in caelis:

multi dicent Mihi in die illo, Domine, Domine, nonne per nomen Tuum prophetavimus, et per nomen Tuum daemonia ejecimus, et in nomine Tuo virtutes multas fecimus? sed tunc confitebor illis, Non novi vos, discedite a Me, operarii iniquitatis, vii [21], 21, 22:

apud Lucam, Paterfamilias respondens dicit eis, Non novi vos unde sitis, tunc incipietis dicere, Edimus coram te, et bibimus, in plateis nostris docuisti; sed dicet, Dico vobis, non novi vos unde sitis, discedite a Me omnes operarii iniquitatis, xiii 25-27:

apud Matthaeum, Omnis qui audit Mea verba, et facit illa, comparabo viro prudenti;... at omnis audiens verba Mea, sed non faciens illa, comparabitur viro stulto, vii 24, 26:

apud eundem, Venturus est Filius hominis in gloria Patris Sui cum angelis Suis, et tunc reddet unicuique secundum opera ejus, xvi 27. [7] Ex his patet quod opera sint quae salvant hominem, et quae condemnant hominem, quod nempe bona opera salvent, et quod mala condemnent; in operibus enim est velle hominis; qui vult bonum, is facit bonum; qui autem non bonum facit, utcumque dixerit quod velit bonum, usque non vult illud cum non facit illud; est sicut dixerit, Volo id, sed non volo; et quia ipsa voluntas est in operibus, et voluntatis est {12}charitas, et charitatis est fides, patet quid voluntatis seu quid charitatis et fidei est apud hominem{13}, cum non facit, et magis cum contraria facit, nempe {t}mala opera; [8] praeterea sciendum quod regnum Domini apud hominem incohetur a vita quae est operum, tunc enim in principio regenerationis est, at cum regnum Domini est apud hominem, terminatur illud in operibus, et tunc regeneratus est; internus enim homo tunc correspondenter inest in externo, et externi hominis sunt opera, (c)ac interni est charitas et inde fides, quare opera tunc sunt charitas: {14}quia in operibus externi hominis existit ita vita interni hominis, ideo Dominus ubi de ultimo judicio agit, apud Matthaeum xxv 32-46, non nisi quam opera recenset, et quod intrabunt in vitam aeternam qui bona opera fecerunt, et in {15}damnationem qui mala opera. Ex illis quae dicta sunt, etiam constare potest quid significat quod de Johanne legitur, quod ad pectus et in sinu{16} Jesu, et quod illum prae reliquis amaverit, Joh. xiii 23, 25; xxi 20;

repraesentabantur enim per `Johannem' bona opera, videatur Praefat. ad cap. xviii, et Praefat. ad cap. xxii Gen. Quid opera fidei, quae etiam fructus ejus ex apparentia vocari possunt, et quid opera charitatis, ex Divina Domini Misericordia, alibi plenius dicetur. @1 omne externum habet internum cui correspondet, sicut omne quod est in naturali homine habet in spirituali cui correspondet, omnis enim correspondentia est inter naturalem hominem et spiritualem;

n... et quia ita est, sequitur, quod opera quae sunt naturalis hominis, absque correspondentia cum bono fidei, quod est spiritualis hominis, non sint$ @2 principio$ @3 i seu$ @4 porro$ @5 i vel$ @6 i utcumque dixerit quod sit$ @7 signum$ @8 tunc est actus modo consuetudo recurrens sicut automaton$ @9 qui$ @10 quod$ @11 i cum$ @12 ipsa$ @13 i est$ @14 i et$ @15 ignem aeternam$ @16 in sinu et ad pectus$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church