Arcana Coelestia (Potts) n. 3906

Previous Number Next Number See English 

3906. `Et zelavit Rachel in sororem suam': quod significet indignationem quod non agnosceretur sicut externum, constat a significatione `zelare' quod sit indignationis, et quidem propter quod non pareret sicut Leah; (c)a repraesentatione `Rachelis' quod sit verum interius, de qua mox supra n. 3905, et ex significatione `sororis,' quae hic Leah, quod sit verum externum; quod `Leah' sit verum externum, videatur n. 3793, 3819. `Ita se habet cum illis qui regenerantur; discunt scire quid verum internum, sed principio non agnoscunt id tali fide ut vivatur secundum id; vera enim interna conjuncta sunt affectioni spirituali, quae non influere potest priusquam externa vera ad correspondentiam cum internis sunt adaptata; sicut hoc verum internum pro exemplo, quod omne bonum sit a Domino, et quod non bonum sit quod a proprio hominis; [2] illud principio regenerationis sciri potest, sed usque non agnosci fide tum actu, id enim agnoscere fide et actu est perceptionem habere quod ita sit, et affectionem quod ita esse velit, et hoc in omni actu boni; tum perceptionem quod bonum ex proprio non possit aliter quam spectare se, ita praeferentiam sui prae aliis, consequenter contemptum aliorum, ac insuper meritum in bono quod {1}agit; haec insunt vero extemo antequam ei conjunctum est verum internum, {2}quae non conjungi possunt priusquam sui intuitio cessare, et intuitio proximi {3}sentiri incipit; exinde patere potest quid intelligitur per indignationem quod verum internum non adhuc agnosceretur sicut externum.(s) @1 facit$ @2 quod non conjungi potest$ @3 i ex amore$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church