Arcana Coelestia (Potts) n. 3901

Previous Number Next Number See English 

3901. Quod Ecclesiae ultimus status comparatus sit aquilis quae congregantur ad cadaver seu corpus, est quia per `aquilas' significantur rationalia hominis, quae cum praedicantur de bonis, sunt rationalia vera, sed cum de malis, sunt rationalia falsa seu ratiocinia; `aves' in genere significant cogitationes hominis, etiam in utroque sensu, {1}n. 4 0, 745, 776, 866, 991, 3219 {2}; et unaquaevis species aliquid singulare, {3}aquilae quia alte volant et acute vident, rationalia; quod ita sit, constare potest a pluribus locis in Verbo, quorum haec licet ad confirmationem adducere; primum ubi significant rationalia vera apud Mosen, Jehovah invenit populum Suum in terra deserti, et in inanitate ejulatu, solitudine, circumduxit illum, instruxit illum, custodivit illum sicut pupillam oculi Sui, sicut aquila excitat nidum suum super pullis motitat se, expandit alas suas, accipit illum, portat illum super ala sua, Deut. xxxii 10, 11;

est instructio in veris et bonis fidei quae hic describitur, et comparatur aquilae; ipse processus usque dum homo fit rationalis et spiritualis, ii descriptione et comparatione continetur;

comparationes in Verbo omnes fiunt per significativa, inde hic per `aquilam' quae est rationale: [2] apud eundem, Jehovah ad Mosen,... Vos vidistis, quae fecerim Aegyptiis, et tulerim vos super alis aquilarum, {4}ut adducerem vos ad Me, Exod. xix 3, 4;

similiter: apud Esaiam, Exspectantes Jehovam innovabuntur robore, ascendent ala forti sicut aquilae, current et non delassabuntur, ambulabunt et non defatigabuntur, xl 31;

`innovari robore' pro crescere quoad velle bonum, `ascendere ala forti sicut aquilae' pro crescere quoad intelligere verum, ita quoad rationale; res per binas expressiones hic ut alibi exponitur, quarum una involvit bonum quod est voluntatis, altera verum quod est intellectus; similiter `currere non delassari, ambulare non defatigari': [3] apud Ezechielem, Parabolam paraboliza de domo Israelis, et dic, Sic dixit Dominus Jehovih, Aquila magna,... longa (x)pennis, plena plumis, cui acupictura {5}, venit super Libanum, et accepit ramusculum cedri,... deduxit in terram commercii, in urbe aromatariorum posuit, germinavit et factus est in vitem luxuriantem.... Fuit aquila altera {6}magna, magna alis et plena plumis, ad quam ecce vitis haec applicabat radices suas, et palmites suos emisit ad illam, ad irrigandum illam ex areolis plantationum suarum, in agro bono, apud aquas multas,... sed devastabitur:... misit legatos suos in Aegyptum ad dandum sibi equos et populum multum, xvii 2-9, 15;

`aquila' primum nominata pro rationali illustrato a Divino, `aquila' altero loco pro rationali ex proprio per ratiocinia ex sensualibus et scientificis dein perverso facto; `Aegyptus' pro scientificis, n. 1164, 1165, 1186, 1462; `equi' pro intellectuali inde, n. 2762, 2762, 3217: [4] apud Danielem, Visio Danielis; quatuor... bestiae ascenderunt e mari, diversae haec ab altera, prima sicut leo, sed alae aquilae illi, videns fui donec evulsae sunt alae ejus, et sublata est (c)a terra, et {7}supra pedes sicut homo erecta, et cor hominis datum ei, vii 3, 4;

est status primus Ecclesiae qui per `leonem cui alae aquilae' describitur, et sunt ibi `alae aquilae' rationalia ex proprio, quibus sublatis rationalia et voluntaria ex Divino {8}data sunt, quae significantur per quod `sublata sit (c)a terra, et super pedes sicut homo erecta, et cor hominis datum': [5] apud Ezechielem, Similitudo facierum quatuor animalium seu cheruborum, facies hominis et facies leonis ad dextram quatuor illis, et facies bovis ad sinistram quatuor illis, et facies aquilae quatuor illis, i 10.

Rotae eorum vocabantur Galgal, et quatuor facies unicuique, facies primae facies cherubi, et facies secundae facies hominis, et tertiae facies leonis, et quartae facies aquilae x 13, 14:

apud Johannem, Circa thronum quatuor animalia plena oculis ante et retro, primum animal simile leoni, alterum animal simile vitulo, tertium animal habens faciem sicut homo, quartum animal simile aquilae volanti, Apoc. iv 7;

quod animalia illa visa significent arcana Divina, constat, proinde quod similitudo facierum illorum; sed {9}quaenam arcana non sciri potest nisi sciatur quid in sensu interno est `leo, vitulus, homo, aquila'; quod `aquilae facies' sit circumspectio et inde providentia, patet, nam cherubi qui repraesentati sunt per animalia apud Ezechielem, significant providentiam Domini ne homo ex se et ex suo rationali intret in mysteria fidei, videatur n. 308; inde quoque patet quod `aquila' cum praedicatur de homine, in sensu interno sit rationale, et hoc inde quia aquila alte volat, et a superiore prospicit late illa quae infra sunt: [6] apud Hiobum, Num per intelligentiam tuam volat accipiter, expandit alas versus austrum, num juxta os tuum attollit se aquila, et quod exaltet nidum suum? xxxix 26, 27;

hic quod `aquila' sit ratio, quae est intelligentiae, patet; tale significavit aquila in Ecclesia Antiqua, nam liber Hiobi est Antiquae Ecclesiae liber, n. 3540 f.; libri enim tunc temporis paene omnes per significativa conscripti sunt, sed significativa temporis successu ita obliterata sunt ut ne quidem sciatur quod `aves' in communi sint cogitationes, tametsi in Verbo toties nominantur, et ibi apparet manifeste quod aliud significent. [7] Quod `aquila' in opposito sensu significet rationalia non vera, ita falsa, patet a sequentibus locis; apud Mosen, Extollet Jehovah supra te gentem e longinquo ab extremitate terrae, quemadmodum advolat aquila, gentem cujus non audis linguam, gentem duram faciebus, Deut. xxviii 49, 50:

apud Jeremiam, Ecce nubes ascendit, et sicut procella currus ejus, celeres sunt prae aquilis equi jus, vae nobis quia vastati sumus, iv 13 apud eundem, Jactantia tua decepit te, superbia cordis tui habitans in foraminibus petrae occupans altitudinem collis, quia exaltas sicut aquila nidum tuum, inde dejiciam te. Ecce sicut aquila ascendit et volat, et extendit alas suas supra Bozram, et factum est cor potentum Edomi in die illo sicut cor mulieris quae in angustia, xlix 16, 17, 22 apud eundem, Celeres fuerunt insectantes nos prae aquilis, super montibus insectati sunt nos, in deserto insidiati sunt nobis, Thren. iv 19:

apud Micham, Calvitiem induc, et tonde te super filios deliciarum tuarum, dilata calvitiem {10}sicut aquila, quia migrarunt a te, i 16:

apud Obadiam, Si exaltaveris te sicut aquila, et si inter stellas ponis nidum tuum, inde detraham te, vers. 4:

apud Habakkuk, Ego excitans Chaldaeos, gentem amaram et praecipitem, pergentem in latitudines terrae, ad hereditandum habitacula non sua,... cujus es sunt prae {11}aquilis equi, equites ejus e longinquo venient, advolabunt sicut aquila festinans ad comedendum, i 6, 8;

[8] in his locis per `aquilas' significatur falsitas inducta per ratiocinia, quae inducitur ex fallaciis sensuum et apparentiis externis; (m)quod apud Prophetam ultimo citatum per `Chaldaeos' significentur illi qui in externo sancto sunt, sed {12}interius in falso, videatur n. 1368; quod illi sicut Babel sint qui vastant Ecclesiam, n. 1327; quod `latitudines terrae' sint vera, n. 3433, 3434, vastatio eorum significatur per `pergentem in latitudines terrae'; quod `equi' sint intellectualia illorum quae similia, n. 2761, 2762, 3217; quid `aquila festinans ad comedendum' inde constat, quod nempe ad desolandum hominem veris, nam de {13}desolatione Ecclesiae ibi agitur: comparationes sunt cum aquilis', sed, ut dictum, comparationes in Verbo fiunt per significativa.(n) Inde nunc patet quid per comparationem cum `aqualis quae congregabuntur ad cadaver' significatur. @1 i ut$ @2 i ostensum est$ @3 aliquae IT$ @4 et$ @5 So also Sch. but Heb. (reqmah) though chiefly used of needlework can be applied to anything wonderfully wrought, as in Ps. 139, v. 15, where it is used of the embryo in the womb.$ @6 A and I have magna, magna magna plumis$ @7 super$ @8 illi$ @9 quae$ @10 i tuam$ @11 AI have aquilis, but Sch has pardis, AV leopards; n. 1368, 6534 have pardis. Heb towards are rather similar viz.: (nesher) eagle and (namer) leopard, Heb has latter.$ @12 in interno$ @13 vastatione$

CAPUT XXX

1. Et vidit Rachel quod non pareret Jacobo, et zelavit Rachel in sororem suam, et dixit ad Jacobum, Da mihi filios, et si non, mortua ego. 2. Et accensus ira Jacob in Rachelem, et dixit, An pro Deo ego, Qui prohibet a te fructum ventris? 3. Et dixit, Ecce famula mea Bilhah, veni ad illam, et pariat super genua mea, et aedificabor etiam ego ex illa. 4. Et dedit ei Bilham ancillam suam ad mulierem, et venit ad illam Jacob. 5. Et concepit Bilhah, et peperit Jacobo filium. 6. Et dixit Rachel, Judicavit me DEUS, et etiam audivit vocem meam, et dedit mihi filium, propterea vocavit nomen ejus Dan. 7. Et concepit adhuc, et peperit Bilhah ancilla Rachelis filium secundum Jacobo. 8. Et dixit Rachel, Luctationibus DEUS luctata sum cum sorore mea, etiam valui; et vocavit nomen ejus Naphtali. 9. Et vidit Leah quod substitisset a pariendo, et accepit Zilpam ancillam suam, et dedit illam Jacobo ad mulierem. 10. Et peperit Zilpah ancilla Leae Jacobo filium. 11. Et dixit Leah, Venit turma; et vocavit nomen ejus Gad. 12. Et peperit Zilpah ancilla Leae filium secundum Jacobo. 13. Et dixit Leah, In beatitudine mea, quia beatificabunt me filiae, et vocavit nomen ejus Asher. 14. Et ivit Reuben in diebus messis triticorum, et invenit {1}dudaim in agro, et adduxit illos ad Leam matrem suam, et dixit Rachel ad Leam, Da quaeso mihi de dudaim filii tui. @1 Heb. (dudaim) = `mandrakes or love apples.'$

15. Et dixit illi, An parum sumpsisse te virum meum, et sumes etiam dudaim filii mei? et dixit Rachel, Idcirco cubabit cum te nocte hac pro dudaim filium. 16. Et venit Jacob de agro in vespera, et exivit Leah obviam ei, et dixit, Ad me venies, quia conducendo conduxi te in dudaim filii mei; et cubuit cum illa in nocte illa. 17. Et audivit DEUS ad Leam, et concepit et peperit Jacobo filium quintum. 18. Et dixit Leah, Dedit DEUS mercedem meam, quod dedi ancillam meam viro meo; et vocavit nomen ejus Jisaschar. 19. Et concepit adhuc Leah, et peperit filium sextum Jacobo. 20. Et dixit Leah, Dotavit me DEUS {1}me dote bona, vice hac cohabitabit mihi vir meus, quia peperi illi sex filios; et vocavit nomen ejus Zebulun. @1 Heb. also repeats this pronoun.$

21. Et postea peperit filiam, et vocavit nomen ejus Dinah. 22. Et recordatus est DEUS Rachelis, et audivit ad illam DEUS, et aperuit uterum illius. 23. Et concepit, et peperit filium, et dixit, Collegit DEUS ignominiam meam. 24. Et vocavit nomen ejus Joseph, dicendo, Addat JEHOVAH mihi filium alterum. * * * * 25. Et factum, eum peperisset Rachel Josephum, et dixit Jacob ad Laban, Mitte me et eam ad locum meum et ad terram meam. 26. Da feminas meas, et natos meos, quod servivi tibi pro illis, et eam, quia tu nosti servitium meum, quo servivi tibi. 27. Et dixit ad eum Laban, Si quaeso inveni gratiam in oculis tuis, expertus sum, et benedixit mihi JEHOVAH propter te. 28. Et dixit, Designa mercedem tuam super me, et dabo illam. 29. Et dixit ad eum, Tu nosti qualiter servivi tibi, et qualis fuit acquisitio tua mecum. 30. Quia parum quod fuit tibi ante me, et erupit ad multitudinem, et benedixit JEHOVAH tibimet ad pedem meum, et nunc quando faciam etiam ego domui meae? 31. Et dixit, Quid dabo tibi? et dixit Jacob, Non dabis mihi quicquam, si facias mihi verbum hoc; revertar, pascam, gregem tuum custodiam. 32. Transibo per omnem gregem tuum hodie, removendo abinde omne pecus punctatum et maculosum, et omne pecus nigrum in agnis, et maculosum et punctatum in capris, et erit merces mea. 33. Et respondebit mihi justitia mea in die crastino, quia venis super mercedem meam coram te, omne quod non est illud punctatum et maculosum in capris, et nigrum in agnis, furatum illud cum me. 34. Et dixit Laban, Ecce utique sit secundum verbum tuum. 35. Et removit in die isto capros variegatos et maculosos, et omnes capras punctatas et maculosas, omne in quo album, et omne nigrum in agnis, et dedit in manum filiorum ejus. 36. Et posuit viam trium dierum inter se et inter Jacobum; et Jacob pascens greges Labanis reliquos. 37. Et accepit sibi Jacob baculum populi recentem, et corylum, et platanum, et decorticavit in illis decorticationes albas, denudationem albi, quod super baculis. 38. Et constituit baculos quos decorticavit, in canalibus, in potatoriis aquae, quo veniebant greges ad bibendum, e regione gregum, et incalescebant in veniendo illos ad bibendum. 39. Et incalescebant greges ad baculos, et pariebant greges variegatos, punctatos, et maculosos. 40. Et agnos separavit Jacob, et dedit facies gregis ad variegatum, et omne nigrum in grege Labanis, et posuit sibi catervas soli sibi, et non posuit eos ad gregem Labanis. 41. Et fuit in omni incalescere gregis primum coeuntium, et posuit Jacob baculos ad oculos gregis in canaliculis, ad incalescendum illum ad baculos. 42. Et ad dein coire gregem non posuit, et erat dein coeuntium, Labani, et primum coeuntium Jacobo. 43. Et diffudit se vir valde valde, et erat ei greges multi, et ancillae, et servi, et cameli, et asini.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church