Arcana Coelestia (Potts) n. 3895

Previous Number Next Number See English 

3895. Persuasivum mali et falsi, etiam persuasivum veri cum homo in vita mali est, tale in altera vita est ut quasi suffocet alios, et quoque probos spiritus antequam inaugurati sunt in respirationem angelicam, quapropter illi qui in persuasivo sunt, removentur a Domino et detinentur in inferno, ubi onus alteri non (x)nocere potest, ibi enim unius persuasivum paene simile est alterius, ac inde respirationes concordant: quidam {1} qui in tali persuasivo erant, ad me venerunt animo me suffocandi, et quoque aliquid suffocationis intulerunt, sed a Domino liberatus sum; infans tunc a Domino missus {2} est, a cujus praesentia ita angebantur ut illi vix respirare possent, in quo statu tenebantur usque ad supplicationes, et sic detrusi sunt in infernum. [2] Persuasivum veri cum homo in vita mali est, tale est quod persuadeat sibi verum esse quod verum, non propter finem boni, sed propter finem mali, ut nempe lucretur persuasivo possunt opes, (m)omnium pessimi in tali persuasivo possunt esse, etiam in apparente zelo, usque adeo ut damnent ad infernum omnes qui non in vero sunt, utcumque in bono, de quo persuasivo videatur n. 2689, 3865(n); tales in principio cum veniunt in alteram vitam, credunt se angelo sed ad angelicam aliquam societatem non approximare possunt, ex suomet persuasivo ibi quasi suffocantur; illi sunt de quibus Dominus locutus est apud Matthaeum, Multi dicent Mihi in (t)die illo, Domine, Domine, nonne per nomen Tuum prophetavimus, et per nomen Tuum daemonia ejecimus, et nomine Tuo multas virtutes fecimus? sed tunc confitebor illis, Non novi vos, discedite a Me operatores iniquitatis, [vii 22, 23]. @1 i quondam etiam$ @2 i ad illos$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church