Arcana Coelestia (Potts) n. 3891

Previous Number Next Number See English 

3891. Quod non modo universum caelum sicut unus homo respiret, sed etiam singulae societates in consortio, immo quod omnes angeli et spiritui testatum mihi factum est per vivas experientias perplures, adeo ut nullum dubium mihi sit relictum; immo mirantur spiritus, si quisquam de eo dubitaret sed quia pauci sunt qui de angelis et spiritibus aliam ideam habent quam qualem de immateriali, ac inde quod forent modo cogitationes, ita quod vix substantiae, minus quod sicut homines sensu visus, sensu auditus, et sensu tactus gauderent, et adhuc minus quod illis respiratio, et inde illis vita sicut homini sed interior, qualis est vita spiritus respective ad hominis {2}, ideo licet adhuc experientias adducere:

[2] quondam praedicebatur mihi antequam dormitum irem quod essent plures qui contra me conspirarent animo me interimendi per suffocationem, sed nihil ad eorum minas attendi, quia tutus a Domine quare secure indormiebam; verum nocte media expergefactus sensi manifeste quod non respirarem a me, sed quod ex caelo;

respiratio enim non erat mea, sed usque respirabam. Alioquin innumeris vicibus datum est sentire animationem seu respirationem spirituum et quoque angelorum, per id quo illi in me respirarent, et quod mea respiratio usque simul adesset distincta ab illorum;

sed hoc sentire nemo potest nisi cui aperta sunt interiora, et per illud communicatio data cum caelo. @1 before per amorem$ @2 spiritui respective ad hominem$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church