Arcana Coelestia (Potts) n. 3884

Previous Number Next Number See English 

3884. Quia prorsus ignotum est in mundo quod correspondentia si caeli seu Maximi Hominis cum singulis apud hominem, et quod homo inde existat et subsistat, ac ideo apparitura ut paradoxa et incredibilia quae de illa dicentur, licet illa quae experientiae et inde apud me confirmatae fidei sunt referre. Quondam cum aperiretur mihi caelum interius, et ibi cum angelis loquerer, licebat sequentia observare: sciendum quod tametsi ibi essem, usque non essem extra me sed in corpore, caelum enim est in homine, in quocumque loco ille sit; ita cum beneplacet Domino, homo potest in caelo esse, et usque non abduci a corpore; inde operationes caeli communes dabatur percipere tam manifeste sicut id quod aliquo sensu: quatuor operationes erant quas tunc percepi, primam in cerebrum {1} ad sinistrum tempus, quae operatio erat communis quoad organa rationis; sinistra enim pars cerebri correspondet rationalibus seu intellectualibus, dextra autem affectionibus seu voluntariis. [2] Alteram operationem communem percepi in respirationem pulmonum, quae respirationem meam molliter ducebat, sed ab interiore, ita ut non opus haberem per aliquod meae voluntatis spiritum ducere seu respirare; ipsa respiratio caeli tunc percepta mihi fuit manifeste; est illa interna, ac ideo imperceptibilis homini; sed influit per mirabilem correspondentiam in respirationem hominis, quae externa est seu corporis; quo influxu si privaretur homo, momento occumberet mortuus. [3] Tertia operatio quam percepi, erat in cordis systolen et diastolen, quae tunc mihi mollior erat quam usquam alias; tempora pulsus erant regularia, intra respirationis unamquamvis vicem {2} circiter tria, usque tamen talia ut desinerent in pulmonica, et sic pulmonica regerent; quomodo cordis vices se insinuabant in pulmonum vices, ad finem cujusvis respirationis quodammodo observare dabatur; vices pulsus tam observabiles erant ut potuissem illas numerare; erant distinctae et molles. [4] Quarta operatio communis erat in renes, quam quoque percipere datum, sed obscure. Ex his patuit quod caelo seu Maximo Homini sint pulsus cardiaci, et quod sint respirationes;

et quod pulsus cardiaci caeli seu Maximi Hominis correspondentiam habeant cum corde, et cum ejus systolicis et diastolicis motibus, et quod respirationes caeli seu Maximi Hominis correspondentiam habeant cum pulmone et ejus respirationibus {3}; sed quod utrumque inobservabile sit homini, quia imperceptibile propterea quod interna sint {4}. @1 cerebro$ @2 vices$ @3 animationibus$ @4 nam interna sunt$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church