3870. `Quod exosa ego': quod significet statum fidei si non voluntas ei correspondens, constat ex significatione `exosae' quod sit non amata, talis enim est status fidei, si non voluntas ei correspondet. {1} Agitur in sensu interno de progressu regenerationis hominis ab externo ad internum, hoc est, a vero fidei ad bonum charitatis; verum quod fidei, est externum, et bonum quod charitatis, est internum; ut verum quod est fidei, vivat {2}, inducetur ad voluntatem ut ibi vitam accipiat, verum enim ex scire non vivit, sed ex velle; per novum velle, quod Dominus creat apud hominem, influit vita ab Ipso; prima vita se manifestat per oboedientiam, quae est primum voluntatis; altera per affectionem faciendi verum, quae est progressivum voluntatis, {3} quae tunc est quando jucundum et beatum in faciendo verum percipitur; nisi fidei progressus talis fiat, verum non {4} fit verum, sed fit quoddam separatum a vita, quandoque confirmativum falsi, et quandoque persuasivum, ita quoddam spurcum, nam se copulat cum affectioni mala hominis seu ejus cupiditate, hoc est, cum voluntate propria ejus quae contraria charitati est; talis est fides quae a multis hodie creditur esse fides, et sola absque charitatis operibus salvare; [2] sed haec fides nempe separata a charitate, et inde contraria charitati, repraesentatur in sequentibus per `Reubenem, quod cubuerit cum Bilha concubina patris sui,' Gen. xxxv 22, et quam detestatur Jacob, tunc Israel, hi verbis, Reuben, primogenitus meus, tu robur meum, et principium virtutis meae,... levis es sicut aqua {5}, ne excellas, quia ascendisti cubilia patris tui, tunc polluisti {6}, stratum meum ascendit, Gen. xlix 3, 4;
hujus fidei nempe separatae a charitate, voluntas et affectio contraria charitati, describitur ibi quoque per Shimeonem et Levi, his verbis, Shimeon et Levi fratres, arma violentiae machaerae eorum, in arcanum eorum non veniat anima mea, in coetu eorum ne uniat se gloria mea, quia in furore suo occiderunt virum, et in voluntate sua enervarunt bovem; maledictus furor eorum, quia vehemens, et ira eorum quia gravis, dividam eos in Jacobum, et dispergam eos in Israelem, Gen. xlix 5-7;
quod sit fides separata a charitate, quae per illos describitur, in sequentibus, ex Divina Domini Misericordia, ostendetur. @1 i Hoc se ita habet$ @2 i fiat verum, et$ @3 i ita per charitatem, cf. n. 3876.$ @4 non fit fides, ita nec verum$ @5 aquae$ @6 In 6341 S has prophanasti, and we follow his punctuation in that ref. Here A and I have no comma after polluisti but one after meum$