3856. `Et aperuit uterum illius': quod significet quod inde doctrinae Ecclesiarum, constat ex significatione `aperire uterum' seu concipere et parere, quod sit fieri Ecclesia, et quia hoc fit per doctrinalia, per `aperire uterum' significantur doctrinae Ecclesiarum; quod per conceptiones et partus in Verbo {1}significentur conceptiones et partus spirituales, quales sunt eum homo e novo nascitur {2}, videatur n. 1145, 1255, 1330, 2584;
quomodo haec se habent, patebit ab illis quae mox sequuntur. @1 significantur$ @2 i hoc est, cum regeneratur a Domino$