3828. Vers. 21-24. Et dixit Jacob ad Labanem, Da mulierem meam, quia impleti dies mei, et veniam ad illam. Et collegit Laban omnes viros loci, et fecit convivium. Et fuit in vespera, et accepit Leam filiam suam, et adduxit illam ad eum, et venit ad illam. Et dedit Laban illi Zilpam ancillam suam Leae filiae suae ancillam. `Dixit Jacob ad Labanem, Da mulierem meam' significat quod a bono communi nunc conjunctio cum affectione veri interioris: `quia impleti dies mei, ut veniam ad illam' significat quod nunc status:
et collegit Laban omnes viros loci' significat omnia vera illius status: `et fecit convivium' significat initiationem: `et fuit in vespera' significat statum adhuc obscurum: `et accepit Leam filiam suam, et adduxit illam ad eum, et venit ad illam' significat quod solum conjunctio adhuc esset cum affectione veri externi: `et dedit Laban illi Zilpam ancillam suam Leae filiae suae ancillam' significat externas affectiones seu externa vincula quae media inservientia.