Arcana Coelestia (Potts) n. 382

Previous Number Next Number See English 

382. Quod 'vagus et profugus esse in terra' significet non scire quid verum et bonam, constat a significatione vagari et fugere in Verbo; ut apud Jeremiam, Prophetae et sacerdotes vagantur caeci in plateis, polluti sunt in sanguine; ea quae non possunt, tangunt vestimentis, Thren. iv 13, 14;

ubi 'prophetae' pro iis qui docent; 'sacerdotes' pro iis qui secundum ea vivunt; 'vagari caeci in plateis' est non scire quid bonum et verum:

[2] apud Amosum, Pars agri unius pluviam accepit, et pars agri, super quem non pluit, exarescit; unde vagabuntur duae tresve urbes ad urbem unam ad bibendum aquas, et non satiabuntur, iv 7, 8;

ubi 'pars agri super quam pluvia' est doctrina fidei ex charitate; 'pars seu gleba agri, super quem non pluit' est doctrina fidei absque charitate; 'vagari ad bibendum aquas' est similiter quaerere quid verum: apud Hosheam, [3] Percussus est Ephraim, radix eorum exaruit, fructum non facient,... rejiciet eos Deus meus, quia non auscultarunt Ipsi, et erunt vagi inter gentes, ix 16, 17:

'Ephraim' pro intelligentia veri seu fide, quia primogenitus {1} Josephi; 'radix quae exaruit' pro charitate quae fructum non facere potest; 'vagi inter gentes' quod non sciant verum et bonum: apud Jeremiam, [4] Ascendite contra Arabiam, et devastate filios orientis; fugite, vagamini valde, in profundum demiserunt se ad habitandum habitatores Hazoris, xlix 28, 30;

'Arabia et filii orientis' pro possessione divitiarum caelestium, seu' illorum quae sunt amoris, de quibus vastatis etiam praedicatur 'fugere et vagari,' seu profugi et vagi esse, cum nihil boni faciunt; et de 'habitatoribus Hazoris,' seu qui possident divitias spirituales, quae sunt fidei, praedicatur 'demittere se in profundum,' seu perire: apud Esaiam, Cuncti primores tui vagantur una, prae arcu vincti sunt, e longinquo fugerunt, xxii 3;

ubi agitur de valle visionis, seu phantasia de fide, quod detur absque charitate: unde quod 'vagus et profugus,' seu quod nihil veri et boni sciat qui confitetur fidem praeter a charitate, in versu 14 sequente dicitur. @ 1 In 3325 we read successit enim Ephraim loco Reubenis, et primogenitus factus. It is evidently in this sense that Ephraim is here called primogenitus.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church