Arcana Coelestia (Potts) n. 3795

Previous Number Next Number See English 

3795. `Quia pastor illa' seu pascens illa: quod significet quod affectio veri interioris quod in Verbo, doceat, constat ex significatione `pastoris seu pascentis' quod sit qui ducit et docet, de qua n. 343; et ex repraesentatione `Rachelis,' quae hic est `illa,' quod sit affectio veri interioris, de qua mox supra, n. 3793; quod ex Verbo, est quia ad puteum cum grege ivit; `puteus' quod sit Verbum, videatur n. 3765; et praeterea affectio veri interioris est quae docet, ex illa (o)enim affectione Ecclesia est Ecclesia, et pastor est pastor. Quod `pastor et pascens' in Verbo significet illos qui ducunt et docent, est quia `grex' significat illos qui ducuntur et docentur, proinde Ecclesias et quoque doctrinas quae sunt Ecclesiae, n. 3767, 3768, 3783; quod pastor et grex illa significent, in Christiano orbe notissimum est, ita enim vocantur illi qui docent et discunt {1}, quapropter illa ex Verbo confirmare supersedetur. @1 qui$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church