Arcana Coelestia (Potts) n. 3788

Previous Number Next Number See English 

3788. `Et dixerunt, Non possumus, usque quod colligantur omnes catervae': quod significet quod simul esse debeant, constat a significatione `colligi' quod sit in unum seu simul esse, ut supra n. 3786; et a significatione `catervarum' quod sint doctrinalia, de qua n. 3767, 3768: quid haec verba involvunt, constare potest ab illis quae mox supra n. 3786, 3787 dicta sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church