3771. `Et devolvebant lapidem a super ore putei': quod significet quod recluderent, constat ex illis quae mox supra n. 3769 dicta sunt de significatione `lapidis magni super ore putei,' quod sit quod Verbum occlusum esset; inde patet quod `devolvebant lapidem a super ore putei' sit quod recluderent.